Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1272, abril 25. Lleida
Jaume I confirma a l'orde del Temple la possessió de tots els seus béns
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 310, f. 57r. Còpia simple de finals del segle XIII

Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros laudamus, concedimus et confirmamus vobis fratri A. de Castro Novo, magistro milicie Templi in Aragone et Catalonia et fratribus eiusdem ordinis in perpetuum, omnia castra et totas hereditates et possessiones que et quas habetis hodie et tenetis et possidetis ex donatione nostra vel nostrorum antecesorum, que et quas iusto titulo usque hodie adquisistis a quibuscumque personia atque tenetis. Ita ut eas habeatis, teneatis, possideatis et expletetis in pace et sine contradiccione et impedimento alicuius persone vobis facientibus inde querelantibus vestris complementum iuris sicut debeatis nisi partes convenirent quod coram nobis vel nostris causa tractaretur.
Mandantes firmiter vicariis, baiulis, curiis, justiciis, juratis et universsis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris, quod predicta omnia et singula firmam habeant et observent et faciant ab omnibus inviolabiliter observari, ut superius continetur, et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua racione.
Datum Ylerde VII kalendas madii anno Domini M. CCC. LXXII.
Signum Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie et comes Barchinone et Urgelli et domini Montispesullani.
Huius rey testes sunt: R. vicecomes Cardone, R. de Montecatano, P. de Berga, R. de Montecatano, Br. Arnaldi de Angularia.
Sig+num Simonis de Sancto Felicio, qui mandato domini Regis predicti hec scribi fecit et clausit, loco, die, et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000029

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I