Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1243, març 7. Lleida
Jaume I confirma els Privilegis i Costums de la ciutat de Lleida
Arxiu Municipal de Lleida. Pergamins. Privilegi nº 28. Original

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; cognoscentes quod predecessores nostri celebris memorie Raimundus, comes Barchinone, proavus, et Alfonsus, avus noster, et Petrus, noster pater, reges Aragonum, decoraverunt cum suis privilegiis nobilitatem quam providebant civitatis et civium Ylerdensis, nos ipsi attendentes et probantes per operam et efectum, tam nobilitatem quam fidelitatem dicte civitates et civium, ideo, per nos et nostros concedimus, laudamus, et liberaliter perpetuo confirmamus vobis, fidelibus nostris paciariis et toti universitati Ylerde, tam presentibus quam futuris, omnia instrumenta et singula que habetis, tam a predictis nostris antecessoribus quam a nobis, cum libertatibus, donacionibus, concessionibus et confirmacionibus universis, sicut melius et plenius continetur in vestris privilegiis sive cartis.
Mandantes firmiter vicariis, baiulis, curiis et aliis nostrum locum tenentibus universis, tam presentibus quam futuris, quod vestras franquitates et vestras consuetudines, sicut continetur in vestris cartis, teneatis firmiter et observent, et non contraveniant in aliquo, si confidant de nostri gratia vel amore.
Datum apud Ylerdam, nonas marcii anno [sic] millesimo CC.XL. secundo.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: [1ª col.] Rotger, comes Fuxensis, Petrus de Montecatano. [2ª col.] Petrus, dominorum Maioricarum, Berengario de Bello Visu, Rodericus de Liçana. [3ª col.] Berengarius de Angularia, vic. domini Regis, Guillermus de Montecateno, Assalitus de Gudal.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini Regis hanc cartam scripsit loco die et anno prefixis.
Lecta fuit Regi.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000057

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I