Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1250, agost 30. Lleida
Jaume I declara que no concedirà moratòries als deutors de la ciutat de Lleida
Arxiu Municipal de Lleida. Pergamins. Privilegi nº 30. Original amb segell pendent

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; concedimus vobis, fidelibus nostris paciariis et universis civibus ac habitatoribus Ilerde, presentibus et futuris, quod ab hac die in antea nos non elongabimus aliquem vel aliquos debitores vestros vel fideiussores ab illis debitis quibus a nobis semel sunt vel fuerint elongati, et quod omnes illi et singuli qui a nobis, ut dictum est, sunt vel fuerint elongati, teneantur assecurare sufficienter vobis quod in fine elongationis nostre, solvant vobis vestra debita, sine aliqua exceptione. Et si forte causa ignorancie vel alia qualibet racione, aliquem vel aliquos debitores vestros vel fideiussores ab una vice in antea elongaverimus, ille elongationes non valeant, sed possitis vestra debita ab eisdem demandare et recuperare.
Datum Ilerde III kalendas septembris anno Domini Mº CCº quinquagesimo.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª col.] Raimundus de Cardona. [2ª col.] Guillermus de Montecatheno, Guillermus de Angularia. [3ª col.] Sancius de Antillonis, Petrus de Montecatheno.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini Regis pro Guillermo de Sala, notario suo, hec scribi fecit loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000060

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I