Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et dominus Montispesulani; cum presenti carta per nos et omnes heredes et successores nostros donamus, confirmamus et laudamus per proprium alodium liberum atque franchum tibi, fideli nostro Petri Sangossa, illud operatorium nostrum quod est ante operatoria nove Balagarii tendarii.
Affrontat operatorium illud de una parte in domibus tuis quas tenes pro domino Nuno, de alia parte in operatoriis magistri Raholsi, de alia parte in honore nostro, et de quarta parte in via.
Ita quod de cetero tu et tui predictum operatorium cum suis affrontacionibus et pertinenciis a celo usque in abissum habeatis, teneatis, possideatis et expletetis franchum et liberum, ad dandum, vendendum, impignorandum et ad omnes tias tuorumque voluntates cuicumque volueritis faciendas, exceptis militibus atque sanctis.
Mandantes vicariis, baiulis et nostrum locum tenentibus et aliis nostris subditis universis, tam presentibus quam futuris, quod hanc donacionem firmam habeant et observent et non contraveniant in aliquo si confidant de nostri gratia vel amore.
Datum apud Maioricas idus octobris anno Domini Mº CCº XXXº.
Signum + Jacobi, Dei gracia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: [1ª col.] Ferrarius prepositus Terrachone. Ferrarius de Sancto Martino. [2ª col.] Exeminus de Urrea. Petrus Cornelii. Valesius de Bergua. [3ª col.] Dompno Ladro. Guillermus Assaliti. Petrus de Alcalano.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini Regis pro Guillermo de Sala, notario suo, hanc cartam scripsit.