Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1257, juliol 20. Terol
Jaume I confirma a l'orde de Santiago la donació d'Orxeta i Torres, que els havia fet Abu Said
Arxiu del Regne de València. Cancelleria Reial, 614, f. 39r. Còpia simple del segle XV

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros laudamus, concedimus et confirmamus vobis, venerabili Pelagio Petri, magistro ordinis Sancte Jacobi et dicti ordini imperpetuum, donacionem quam Ceyt Abu Zeyt fecit vobis de castro de Urcheta et de castro de Torres, que sunt in regno Valencie, prout in instrumento donacionis quam inde vobis fecit ipse Ceyt Abuzeyt melius et plenius continetur.
Dantes et concedentes per nos et omnes nostros vobis dicto magistro et successoribus vestris et dicto ordini imperpetuum, illam quartam partem quam nos de predictis castris et eorum pertinentiis, post obitum dicti Ceyt Abuzeyt habere debebamus; et omnia iura, voces et acciones, reales et personales, que in ipsis castris et terminis et pertinenciis ipsorum habemus, vel habere debemus, quolibet modo vel qualibet racione.
Volentes et concedentes quod dicta castra cum omnibus terminis et pertinenciis suis, et cum omnibus hominibus et feminis ibi habitantibus et habitaturis, habeatis de cetero vos et successores vestri et ordo memoratus imperpetuum, pleno iure, integre et sine omni retencione, per hereditatem propriam, francham et liberam, et sicut ad utilitatem et salvamentum vestrum et successorum vestrorum et dicti ordinis melius et firmius posset dici vel intelligi ullo modo, ad omnes vestras voluntates et successorum vestrorum et dicti ordinis, cui et quibus volueritis libere perpetuo faciendas.
Datum apud Turolium terciodecimo kalendas augusti, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª col.] Alvarus Petri de Açagra. [2ª col.] Petrus de Montecatheno. Jordanus de Peralata. [3ª col.] S. de Antilione. Jacbertus de Castronovo.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini Regis pro domino frater A., episcopo Valencie cancellario suo, hec scripsit loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000199

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I