Jacobus et cetera.
Fideli suo Bernardo de Nuce, baiulo regni Valentie generali. Salutem et cetera.
Nostram presenciam adiens Raymundus Andree, archidiaconus dertusensis, nobis humiliter supplicavit ut cum nos de fructibus sarracenorum et aliorum degentium in valle nostra de Uxone decimam et primiciam ecclesie et personis ecclesiasticis, quibus competit tribui mandaverimus et exsolvi, ut in littera concessionis nostre lacius continetur; et in valle ipsa non sit ecclesia nec domus ubi rector ipsius valeat comorari; ut patuum congruum ad ipsa ecclesiam et domos edifficandas, et ad orreum in quo dictus archidiaconus possit recolligere redditus sibi competentes ex decima fructuum predictorum eidem assignare atque concedere dignaremur; nos vero dignum arbitrantes et debitum, ut ad laudem divini nominis ibidem construhatur ecclesia, in qua divina possint officia celebrari, et domus etiam in quibus clerici ibi degentes possint iuxta illam habitacionem habere, vobis dicimus et mandamus quatenus accedento personaliter ad vallen eandem, assignetis conveniens et idoneum patuum in quo ecclesia et domus rectoris ac orreum dicti archidiaconi hedifficari valeant, et in eis possint morari ac recolligere fructus suos.
Datum Dertuse VIIº kalendas aprilis anno Domini Mº CCCº XXº secundo.
Dominico de Biscarra, mandato regio, fecit pro vicecancellario.