Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros statuimus, concedimus, et indulgemus vobis universis populatoribus et habitatoribus civitatis et tocius insule regni Maioricarum, tam nostris quam richorum hominum, episcoporum, et prelatorum, et quorumlibet ordinum, et alterius cuiuslibet dominii, et vestris et eorum successoribus imperpetuum quod pro aliquibus causis criminalibus vel civilibus non trahamini, nec teneamini mittere procuratorem vel aliquem exra insulam Maioricarum, nec alias respondere, set respondeatis et fatiatis justitie complementum infra eandem insulam, per vos, vel per procuratores vel missos vestros dominis quibus tenebimini respondere.
Datum Valentie, nonas julii anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispessulani.
Testes sunt R. de Guardia, G. de Aquilone, G. de Montechatano, G. de Angularia, J, de Castronovo.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini regis pro G. Scriba notario suo hec scribi fecit, loco die et anno prefixis.