Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros concedimus et indulgemus vobis A. abbati monasterii de Petra et universis monachis eiusdem monasterii et vestris et eorum successoribus imperpetuum, ut quandocumque et quocienscumque aliquo vel aliquos milites seu alias quaslibet personas contigerit infirmari in vestro monasterio antedicto, et ibidem voluerint condere testamentum vel testamenta, quod quilibet monachorum eiusdem monasterii possit conficere dictum testamentum vel testamenta, et omnia instrumenta huiusmodi testamentorum que per monachos dicti monasterii confecta fuerint volumus et decernimus plenariam firmitatem habere ac si per scriptorem publicum essent facta.
Data apud Pozol, VIIIº idus madii anno Domini Mº CCº Lº primo.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragone, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt, [1ª col.] P. Cornelii. [2ª col.] G. Romei, A. de Luna. [3ª col.] Egidius de Rada, S. de Antillon.
Sig+num Petri Andree qui mandato domini regis pro G. de Bello Loco notario suo hec scripsit, loco die et anno prefixis.