In Christi nomine.
Notum sit cunctis quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; predecessorum nostrorum sequentes vestigia, apud Terrachonam, in generali curia constituti, habito consilio episcoporum et aliorum ecclesie prelatorum, et magistrorum Templi et Hospitalis, ac nobilium subscriptorum, ad honorem Dei et subditorum nostrorum, paces et treugas ultimas, quas olim fecimus Barchinone, quando ivimus ad Maioricas, penitus renovantes et iterum confirmantes ea, que de nostris regalibus et de ecclesiis kathedralibus et aliis per Cataloniam constitutis, de clericis et locis religiosis, de venerabilibus domibus Hospitalis et Templi, cum omnibus rebus suis et hominum eorum mobilibus et immobilibus, sicut in cartis nostris plenius continetur, quedam capitula eisdem pacibus dignum duximus adiungenda, omnem superfluitatem a nobis penitus resecantes, ut cum Dei auxilio infideles barbaras naciones expugnemus, salvis in omnibus usaticis et consuetudinibus Barchinone.
[1] In primis, statuimus quod omnes homines de pede, tam rustici quam villani, sive sint nostri sive ecclesiarum vel locorum religiosorum, sive militum, sive de alodio sive de feudo, cum gerra et sine gerra, sint sub pace et treuga firma et secura, sub fidelitate et legalitate nostra, cum omnibus rebus suis,mobilibus et immobilibus, exceptis personis illorum qui in cavalcatis inventi fuerint, vel forte caperentur in castro vel forcia aliqua expugnata. Verum tamen postquam reversi fuerint de cavalcatis, sint salvi et sub ipsa pace liberi et securi, cum suis bestiariis grossis et minutis, ortis, campis et vineis, domibus, possessionibus, arboribus cuiuscumque sint generis, ac rebus alias, mobilibus et immobilibus, que dici vel cogitari possunt ad eosdem homines pertinentes, exceptis latronibus et raptoribus manifestis.
[2] Item, statuimus quod nullus homo capiat per se vel per alium nec raubet nec raubari faciat aliquem hominem de genere laicum vel clericum, nisi ipsum acuidaverit antea per quinque dies. Et hoc intelligimus de illis qui non sunt in gerra nec sunt valitores alicuius gerre. Et qui ceperit vel interfecerit eum sit statim traditor.
[3] Item, statuimus quod nullus vicarius noster vel aliquis homo de vila pignoret aliquem militum vel eius hominem, vel ecclesiarum vel locorum religiosorum, vel faciat eis aliquod malum pro aliquo malefacto debito vel delicto, nisi primum invenerit fatigam directi in eo vel in domino suo. Quam si invenerit, possit suum debitum pignorare in omnibus rebus suis, exceptis personis hominum et animalibus aratoriis, que omnia sint in pace. Eodem modo, milites vel eorum homines, nec homines ecclesiarum vel locorum religiosorum, non possint nostros homines nec alios pignorare nec malum eis facere, sine premissa fatiga inventa in nostris hominibus, vel nobis vel in vicario sub quo nostri homines fuerint constituti.
[4] Item, statuimus quod nullus reptatus de bauzia sustineatur in nostra curia vel alibi, nisi se purgare voluerit de bauzia, secundum consuetudinem Barchinone.
[5] Item, statuimus quod nos nec aliquis subditus noster, non comedamus in die nisi de duabus carnibus semel, et de una istarum possint fieri assature, si alie assature et edi et porcelli defuerint. Et de istis duabus carnibus non possit preparari nisi uno modo. De una vero carne possit prandere vel cenare. Carnes vero salse sive sicce, vel venaciones, in istis duobus carnibus minime computentur. De quibus venacionibus ita statuimus ut ille qui ceperit eas, preparet sibi quot modis voluerit. Qui autem emerit eas, non possit preparare nisi uno modo, nec possit emere nisi de una venacione. Si vero dare sibi fuerint, faciat de ipsis ac si cepisset eas.
[6] Item, statuimus quod nos nec aliquis subditus nobis, non portet vestas incisas, listatas vel trepatas, nec portent in vestibus aurum vel argentum, nec aurifrigium, nec auripellum, nec setam sutam, nec cembelinum, nec erminium, nec lutriam, nec aliam pellem fractam vel retortam, nec aflibails, cum auro vel argento. Sed erminium vel lutriam integram simplicem solum modo in longitudine incisam circa capucium cape, et aperaturas manicarum que dicuntur braçaleres, et in capitibus manicarum et in mantellis similiter, et cotis sive garnatxiis.
[7] Item, statuimus quod nos, nec aliquis alius homo nec domina, demus aliquid alicui ioculatori vel ioculatrici, sive soldadarie seu milite salvatge, sed nos vel alius nobilis possit eligere et habere ac ducere secum unum ioculatorem, et dare sibi quod voluerit.
[8] Item, statuimus quod nullus filius militis qui non sit miles nec ballistarius, sedeat ad mensam militis vel domine alicuius, nec calcet caligas rubeas, nisi sit talis qui secum milites ducat.
[9] Item, statuimus quod ioculator, nec ioculatrix, nec soldataria, presentes vel futuri, nec illa que olim fuit soldataria, sedeant ad mensam militis nec domine alicuius, nec ad gausape eorundem, nec comedant nec iaceant cum aliqua dominarum in uno lecto vel in una domo, nec osculentur aliquam earundem.
[10] Item, statuimus quod nullus faciat aliquem militem salvaticum.
[11] Item, statuimus quod nullus faciat aliquem militem, nisi filium militis.
[12] Item, statuimus quod omnis homo, sive miles sive alius qui iverit cum domina generosa, sit salvus et securus, nisi fuerit homicida.
[13] Item, statuimus quod non fiant torneiamenta voluntaria, nisi fuerint in gerra.
[14] Item, statuimus quod per singulas civitates, et castella, et loca nostra, et nobilium et militum et locorum religiosorum omnium Catalonie, apud Ilerdam, et in locis Catalonie ubi currit moneta iaccensis, vendatur kaficium Ilerde frumenti ad precium viginti quinque solidorum, et kaficium ordei XV solidorum. Et in aliis locis ubi sunt diverse mensure, vendatur mensura illa secundum quantitatem kaficii Ilerde.
In Catalonia, ubi currit barchinonensis moneta, vendatur quarteria Barchinone de frumento ad plus X solidos, et quarteria ordei septem solidos, et de cibaria quatuor solidorum, quarteria siliginis VIII solidos.
Et in aliis locis Catalonie, ubi sunt diverse mensure, vendatur mensura illa secundum valorem et quantitatem quarterie Barchinone.
In episcopatu vero gerundensi, migeria de frumento ad plus vendatur VI solidos, et de ordeo IIII solidos. Migera de Monellis, de frumento IIII solidos et dimidium, et de ordeo III solidos. Et ad hanc racionem cetere mensure que sunt in episcopatu gerundensi, valeant et vendantur.
In Catalonia vero, ubi currit moneta acrimontensis, vendatur frumentum et ordeum ad valorem cambii iaccensis, et ad quantitatem mensure ilerdensis. Siquis vero, ex prestito debebit bladum, solvat predictam summam peccunie si maluerit et non teneatur reddere bladum pro blado. Valeat hoc statutum a festo sancti Iohannis de iunio usque ad unum annum.
[15] Item, statuimus quod per quamlibet civitatem et loca instituantur duo probi homines et fideles, secundum magnitudinem civitatis et loci, et unus clericus fidelis qui sacramento astringantur coram populo, quod predictum statutum in omnibus fideliter exequantur. Et si forte in hiis exequendis reperti fuerint culpabiles, puniantur a domino pena corporis et averi. Hoc idem iurent vicarius et baiulus locorum, et eadem pena puniantur.
[16] Item, statuimus quod omnes homines Catalonie, tam nobiles quam laici, quam iudei sive sarraceni, compellantur vendere bladum suum cuiuslibet generit sit sub frma predicta. Ita quod illi qui sunt de episcopatu ilerdense, urgellense et terrachonense, et dertusense, deducant bladum ad expensas suas et sue familie necessarias, secundum cognicionem eorum qui fuerint constituti, a tempore isto usque ad festum sancti Iohannis de iunio, et deinde usque ad unum annum.
Illi qui sunt de episcopatu Barchinone deducant expensas predictas usque ad festum sancti Iohannis, et de ipso festo usque ad unum annum residuum cogantur vendere.
Illi qui sunt de eiscopatu gerundensi et vicensi deducant expensas predictas usque ad exitum intrantis mensis iulii tantum. Residuum cogantur vendere dicto modo.
[17] Item, statuimus ut nullus debitor teneatur solvere suo creditori nomine usurarum, nisi XV aureas pro C in anno, et XII solidos pro centum, et non plures. Et secundum hanc quantitatem solvat de aureis quilibet suo creditori.
Iudei vero, accipiant pro C solidos viginti in anno, et non plures. Et si plus acceperint sint incursi nobis cum corporibus et averis. Et si forte debitores querimoniam ecclesie fecerint, currant eos per villam flagellando et amittant penitus peticionem.
[18] Item, statuimus quod quilibet sacramento manifestet predictis executoribus quantum bladum habeat. Et si in hoc repertus fuerit periurus, amittat totum bladum de quo se periuraverit.
[19] Item, statuimus quod nullus possit emere bladum, nisi de mense ad mensem, quantum sibi necesse fuerit et familie sue, secundum cognicionem executorum.
[20] Has novas constituciones observari a presenti die usque ad festum sancti Michaelis, et de eodem usque ad triennium continue completum, precipimus a nobis ipsis et ab aliis omnibus sub nostro dominio constitutis, eo salvo quod superius dictum est de termino bladi, et salvis pace et treuga et consuetudinibus ac usaticis Barchinone.
Qui contra ista capitula vel contra unum ex istis venerit, et infra decem dies ex quo amonitus fuerit, a nostro vicario non emendaverit, penam dupli sustineat.
Hec omnia iuramus, et iurari precipimus a nobilibus et militibus universis Catalonie; et qui iurare noluerit sit eiectus a pace et treuga, cum omnibus bonis suis, et excomunicetur ab episcopo diocesano.
Et quodcumque malum illi violatori istarum constitucionem evenerit, nullo unquam in tempore sibi emendetur.
Et si aliquid malum alicui ipse violator fecerit, ea racione illud malum sive dampnum, quodcumque sit, restituat in duplum et nos iuvabimus illum cui datum fuerit dampnum, et ab hominibus et vicariis nostris iurari faciemus viriliter et potenter.
Hec omnia facta sunt apud Terrachonam, XII kalendas aprilis anno Domini Mº CCº XXXº quarto, consilio subscriptorum prelatorum et nobilium virorum, qui nobiscum sunt in curia constituti.
Sig+num Jacobi, Dei gracia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Berengarii, episcopi Barchinone. D., episcopi gerundensis. Berengarii, episcopi ilerdensis. P., episcopi dertusensis. B., episcopi elenensis. R. [Patot], magistri Milicie. H. de Fullalquer, magistri Hospitalis. P., infantis domini Maioricarum. N. Sancii. P. Hugonis, comitis Emporiarum, iuravit salvo iure et dominio suo in omnibus comitatus eius. E. Fulconis, vicecomitis cardonensis, iurantis. B. de Çaportella, iuravit. G. de Mediona, iuravit. Gaucerandus de Pinos, iuravit. Berengarius de Podio Viridi, iuravit. Dalmacius de Timor, iuravit. Berengarius de Podio Viridi, iuravit. G. de ça Guardia, iuravit. G. de Angularia, iuravit. B. de Sancta Eugenia, iuravit. Berengarius de Angularia, iuravit. P. de Cervaria, iuravit. P. de Querald, iuravit. G. de Cervaria, iuravit. P. de Grainana, iuravit. R. Berengarius de Ager, iuravit. G. de Montecatanao, iuravit. H. de Mataplana, iuravit. Gaucerandus de Rocaberti, iuravit. Dalmacius de Sancto Martino, iuravit. Gilabertus de Crocilles, iuravit. G. de Sancto Vincencio, iuravit. F. de Sancto Martino, iuravit. G. de Palacons, iuravit. R. de Palacio, iuravit. P. de Montecatano, iuravit. Gaucerandus de Cartaia, iuravit. Dalmacius de Castello, iuravit. Berengarius de Cervaria, iuravit. B. de Rocafort, iuravit. A. de Rubione, iuravit. R. de Grainanella, iuravit. P. de Angularia, iuravit.