In Christi nomine.
Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum,comes Barchinone et dominus Montispesulani; subiectorum nostrorum commodum nostrum proprium extimantes, et considerantes fidelitatem et legalitatem quam vos dilecti ac fideles nostri jurati et totum concilium Cesarauguste nobis et antecessoribus nostris providere habuistis, antecessorum nostrorum sequentes vestigia, ex certa scientia et consulte, bono animo et gratuita voluntate, cum hac presenti carta perpetuo valitura laudamus, concedimus, et confirmamus vobis predictis juratis ac toti consilio Cesarauguste natis et nascituris, presentibus et futuris, omnes foros et consuetudines et franchitates, que antecessores nostri vobis omnibus concesserunt, et sicut in cartis vestris plenius continetur, et sicut eos melius hactenus, cum cartis et sine cartis, habuistis et rationabilius possedistis; ita quod ea omnia habeatis, teneatis secure, potenter et integriter, vos et successores vestri post vos, ad fidelitatem nostram et nostrorum omnium successorum.
Data Cesarauguste, II idus martii era Mª. CCª. LXª. terciam, anno Domini Mº. CCº. XXº. quarto.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: G. episcopus Osce, S. episcopus Cesarauguste, B. episcopus Hylerde, G. episcopus Tirasone, F. infans Aragonum, Nuno Sancii, G. de Montecatano vicecomes Bearnensis, R. de Montecatano, G. Raimundi senescalcus, P. Ferrandi de Albarrazino, P. Aunisii, Ato de Focibus, Ato Orella, P. Cornilii, Vallesius de Bergua, Rodericus Eximini de Lusia, Aznarius de Oserra, Rotlandus Layni, P. Petri iusticia Aragonum.
Sig+num Bertrandi de Villa Nova, qui mandato domini regis et Guillermi Rabatie notarii sui hec scripsit, loco, die, era, et anno prefixis.