Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1250, febrer 16. Morella
Jaume I absol la vila de Morella de certs imposts i posa els seus habitants baix la seua protecció
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Còdex 1126, procedent del monestir de Benifassà, confeccionat al segle XVI
Transcripció feta en 1999 a partir del manuscrit de referència

Manifestum sit omnibus presentibus et futuris, quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum, Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; attendentes fidelitatem et dilectionem atque devotionem quam vos, fideles nostri habitatores ville Morelle et aldearum eiusdem erga nos semper gessistis et geritis fideliter et devote, et vestigia nostra in omnibus sequi optavitis; igitur volumus vos ex aliqua nostra gratia decorare et ampliare, prout vos inter alios nostros fideles semper elligere cognoscatis; cum presente charta perpetuo valitura, aequo animo et gratuita voluntate, valimus et in perpetuum concedimus, per nos et omnes successores nostros, presentes et futuros, quod vos omnes habitatores ville Morelle et aldearum eiusdem, presentes et futuri, sitis franqui, liberi, et penitus absoluti ab omni leuda et pedatico et portatico, mensuratico et compenso novo et veteri per omnia loca regnorum et nominationis nostre, tam per terram quam per mare, et quamlibet aliam aquam dulcem. Ita quod vos vel vestri ullo unquam tempore de predictis alicui viventi persone non teneamini aliquid dare seu respondere, immo omnes vos et successores vestri sitis inde semper penitus liberi et absoluti.
Preterea recipimus vos et vestros et universas res vestras, mobiles et inmobiles ac semoventes, habitas et habendas, sub nostra speciali protectione, custodia, commenda atque securo ducato nostro, ita quod sitis omnes et singuli salvi et securi ab omni damno et gravamine penitus aliene per omnia loca regnorum et dominationis nostre, eundo, stando, redeundo et aliquis de nostri gratia et amore confidens, non audeat vos vel res vestras gravare, pignorare, marcare, disturbare, impedire seu in aliquo loco dominationis nostre detinere, pro ullo alieno debito vel delicto, nisi per vos ipsos principales debitores aut pro aliis fideiussores fueritis manifesti.
Mandantes senioribus, maioribus dominus, çalmedinis, juratis, vicariis, iusticiis, iudicibus et alcaydis, baiulis, pedagiariis et universis aliis officialibus et subditis, presentibus et futuris, statutis et statuendis, quod contra prescriptam franquitatem et protectionem in aliquo non veniant vel aliquem venire permittant, si de nostra confidunt gratia vel mercede.
Quicumque autem contra huius nostre franquitatis et libertatis et protectionis chartam in aliquo venire attentaverit, iram et indignationem nostram se noverit incursurum et post damnum datum facta in duplum restitutione pena mille aureorum a nobis sine remedio punientur predicta franquitate, libertate et protectione nihilhominus in suo robore permanente.
Datum Morelle XIIII kalendas martii anno Domini Mº. CCº. XXXXº. VIIIIº.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum, Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: Petrus archiepiscopus tarraconensis, frater Andree episcopus valentinus, Guillermus d'Entença, Petrus Cornelii, maiordompnus Aragonum, Raymundus de Liçana, Eximenus de Urrea, Guillelmus de Anglaria, Eximenus Petri de Taraçona, Berengarius de Tamarito, Petrus Martinez de Luna, Petrus Cesses.
Sig+num Petri Andree, qui de mandato domini regis pro Gonçalvo Petri, notario suo, hoc scribi fecit, loco, die, mense et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000828

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I