Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispessulani, per nos et nostros concedimus et donamus vobis, venerabili et dilecto nostro Bernardo, Dei gratia episcopo dertusensis et vestris successoribus et ecclesie dertusense imperpetuum, quod omnes homines Morelle et omnium aliarum villarum et locorum regni Valentie diocesis dertusensis, donent primitias vobis et vestris successoribus et ecclesie dertusense de omnibus, sicut alii homines eiusdem regni Valentie diocesis donant episcopo et ecclesie Valentie.
Exceptis tamen hominibus Burriane, qui faciant vobis et ecclesie dertusensis super premissis in posse nostro iustitie complementum.
Mandantes baiulis, alcaydis, justiciis, juratis et universis aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod contra hanc donationem et concessionem nostras non veniant nec aliquem venire permittant aliquo modo vel aliqua ratione, immo eas observent et faciant firmiter ab omnibus observari.
Datum Dertuse quintodecimo kalendas martii anno Domini millesimo CCº. Lº. septimo.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maiorcarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispessulani.
Testes sunt: [1ª. col.] Jordanus de Peralta. [2ª. col.] Guillelmus de Castro Novo. Eximinus Petri de Arenoso. [3ª. col.] Guillelmus de Aquilone. Raimundus de Rocafolio.
Sig+num Michaelis de Alcoario, qui mandato domini Regis, pro domino fratre Andrea, episcopo Valentie, cancellario suo, hec scribi fecit, loco, die et anno prefixis.