Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gratia et cetera; per nos et nostros successores concedimus vobis, universis et singulis hominibus ville et aldearum Morelle presentibus et futuris, quod pro aliquibus bestiariis vestris, minutis seu grossis, non teneamini dare nec detis nobis vel baiulo nostro, aut alicui alii persone sive personis, herbagium vel aliqua racione herbagii per terminis ville seu aldearum Morelle, seu herbis ipsorum terminorum.
Et possint ipsa bestiaria vestra pascere et pascantur in terminis omnibus ville et aldearum Morelle libere atque franche, et sine aliquo herbagio quod nobis vel nostris vel alicui alii non teneamini inde dare.
Concedimus etiam per nos et nostris vobis et vestris, quod pro illo bestiario vestro seu vestrorum quod exivernabit seu stabilivit tenebitur in termino cuiuslibet castri terminati ordinis scilicet vel ecclesie aut militum, non teneamini dare nec detis vel faciatis herbagium, nec aliqua racione herbagii.
Hoc tamen retento quod si illud bestiarium pasceret de herbis nostris seu nostrorum castrorum aut locorum extra terminos Morelle, quod tunc teneamini inde dare nobis et nostris herbagium pro rata temporis per quod stabit in terminis ipsis castrorum et aldearum vestrorum, et pascat herbas nostras extra terminos Morelle, quod herbagium teneamini dare nobis ad racionem herbagii quod homines Turolii donant ipsum in regno Valencie.
Mandantes firmiter baiulis, alcaydis, justiciis et universis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris, quod predicta firma habeant et observent ac faciant observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua racione.
Datum Ilerde IIIIº nonas madii anno Domini Mº CCº LXXº IIIº.