Nos Iacobus et cetera.
Operi pontis Ville Regalis, cuius construccio vehementer necessaria extitit subvenire volentes, tenore presencium concedimus edificacioni eiusdem operis, cenam nostram quam annuatim in kalendas ianuarii percipimus in dicto loco de Villa Regali, per quatuor annos continue subsequentes.
Ita quod cena que in instantibus kalendas ianuarii nobis solvi debebat, et tenere trium annum subsequentium, in dicto opere convertantur.
Mandantes fidelibus nostris Arnaldi Messeguerio, camerario nostro, et Petro de Rege, de camera nostra, quibus de dicta cena pro parte vestra responderi convenit, quod cenam quatuor annorum predictam, per iuratos et universitatem dicti loci Ville Regalis, sub dicta forma retinere permittant convertendam per ipsos in opere pontis predicti.
Iidem, vero, iurati et universitas, obligent se ad faciendum opus predictum, antequam de dicta cena in aliquo respondeant eisdem.
In cuius rei testimonium, presentes fieri et sigillo nostro iussimus comuniri.
Datum Valencie, IIº kalendas ianuarii, anno Domini Mº. CCCº. XXº.