Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gracia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; volentes evitare quod de cetero ullum scandalum ullaque discordia possint oriri inter carissimos infantem Petrum et infantem Jacobum, filios nostros et heredes bonorum nostrorum, quia sapientum est providere futura ne possint ea in dampnum eorum vel sui generis redundare; ideo tractavimus pacem, dileccionem, et concordiam perpetuam inter predictos filios nostros, de expresso assensu eorumdem.
Que quidem composicio talis est:
Quod si predicti filii nostri supervixerint nobis, damus et domittimus predicto infanti Petro totum regnum nostrum de Aragonia, et comitatum nostrum Barchinone, de Cincha videlicet usque ad caput de Crucibus, et usque ad collem dictum de Pereilo, et usque ad collem dictum de Panissars, et sicut dividuntur termini Cathalonie cum Conflent et cum Ceritania.
Item, damus et dimittimus predicto infanti Petro, filio nostro, totum regnum nostrum de Valencia, et de Biar et de Mola sicut dividunt termini usque ad mare, et sicut nos eos divisimus cum rege Castelle usque ad rivum d'Alventosa, et sicut dividit regnum Aragonis usque ad rivum d'Alventosa.
Que quidem duo regna, Aragonie videlicet et Valencie, et comitatum Barchinone, cum civitatibus, villis et castris, et cum comitibus, vicecomitibus, comdoriis, vasvassoribus et aliis militibus, civibus, et burgensibus, rusticis, judeis et sarracenis et aliis hominibus universis cuiuscumque condiciones sint, et cum omnibus dominacionibus, iurediccionibus, terminis et affrontacionibus et pertinenciis, locis, iuribus, vocibus et accionibus, nobis in hiis omnibus vel pro hiis competentibus et competere debentibus, damus et dimittimus predicto infanti Petro, filio nostro, si nobis supervixerit; salvis tamen donacionibus quas nos fecimus in predictis regnis et comitatu.
Et alia parte damus et dimittimus predicto infanti Jacobo, filio nostro, si nobis supervixerit, totum regnum nostrum Maiorice et Minorice integre, et totum ius quod habemus et de cetero habebimus in Eivissa.
Item, damus et dimittimus predicto infanti Jacobo, filio nostro, Montempesullanum cum castris et cum omnibus pertinenciis suis, et cum omnibus iuribus et dominacionibus que et quas nos ibi habemus et habere debemus.
Damus etiam et dimittimus eidem infanti Jacobo, filio nostro, totum comitatum Rossilionis et Caucumliberum, et totum Conflent, et comitatum Ceritanie et Vallem Aspirii, cum omnibus iuribus et dominacionibus que ibi habemus et habere debemus aliqua racione. Est tamen sciendum quod termini Ceritanie sunt isti, videlicet de Pincem usque ad pontem de la Corba, et tota vallis de Rippis cum suis terminis, et baiulia est de dominacione Ceritanie, et extenditur ex parte Berguedani usque Rocham Sansam, et totum dominium de Vallespir cum Pratis est de pertinenciis comitatus Ceritanie et extenditur usque ad collem d'Ares, et sicut serra hoc scindit usque ad collem de Panissars, et de ipso colle de Panissars usque ad collem de Pereillo, et de ipso colle de Pereillo usque ad caput de Crucibus.
Que quidem omnia supradicta, scilicet, regnum Maiorice et Minorice, et totum id quod habemus et de cetero habebimus in Eviça et Montepesulano, cum castris et pertinenciis suis, et comitatum Rossilionis et Caucumliberum, et totum Conflent et comitatum Ceritanie et Valespir, cum civitatibus, villis et castris, et cum comitibus, vicecomitibus, vasvassoribus, et aliis militibus, et cum burgensis, civibus, rusticis, iudeis et sarracenis, et aliis hominibus universis cuiuscumque condicionis sint, et cum omnibus dominacionibus, iurediccionibus, terminis et affrontacionibus et pertinenciis, locis, iuribus, vocibus et accionibus nobis in hiis omnibus vel pro hiis competentibus et competere debentibus, damus et dimittimus predicto infanti Jacobo filio nostro, si nobis supervixerit, in hunc modum: quod in comitatu Rossilionis et in Caucolibero, et in Conflent, et in Ceritania, et in Valespiri, currat moneta Barchinone de terno perpetua, que nunc est in perpetuum, et Usatici Barchinone, et Consuetudines Cathalonie serventur in dictis locis, salvis specialibus consuetudinibus ipsorum locorum.
Volumus etiam et mandamus, quod si infans Petrus, filius noster, decederit sine infante masculo legitimi coniugii, quod regnum Aragonum et regnum Valencie et comitatus Barchinone, cum omnibus hiis que eidem infanti Petro dedimus, revertantur predicto infanti Jacobo, filio nostro, vel suo heredi masculo.
Ita tamen, quod si filia vel filie remaneant ex dicto infante Petro, quod infans Jacobus et heres suus masculus teneantur ipsas maritare honorifice, secundum valorem suum et generis sui.
Et si dictus infans Jacobus per eamdem formam decederet sine infante masculo legitimi coniugii, volumus et mandamus quod regnum Maiorice et Minorice, et totum id quod habemus et de cetero habebimus in Eviça et Montepesulano, cum omnibus castris et pertinenciis suis, et toto dominio quod ibi habemus et habere debemus; et comitatus Rossilionis et Caucumliberum et Conflent, et comitatus Ceritanie et Vallis Aspiri, et totum id quod nos sibi damus revertantur predicto infanti Petro, filio nostro vel heredi suo masculo.
Et si filia vel filie remanerent ex dicto infante Jacobo, quod infans Petrus vel heres suus teneatur ipsas maritare honorifice, secundum valorem suum et generis sui.
Et si forsan terra Rossilionis, et de Caucolibero, et de Conflent, et comitatus Ceritanie et Vallispirii, per matrimonium vel per alium modum haberent venire in personas extraneas, que non essent filii masculi predicti infantis Jacobi vel suorum descendendium masculorum, volumus quod predicta loca de Rossillione, de Caucolibero, de Conflent, et comitatus Ceritanie et Vallis Aspirii, secundum quod hec superius terminata sunt, teneantur in feudum pro dicto infante Petro et pro suis heredibus, pro illo videlicet qui esset comes Barchinone.
Volumus etiam quod donaciones et lexie quas facimus de castris et aliis rebus, habeant plenariam firmitatem.
Similiter omnes donaciones et permutaciones, quas de castris, villis et planis, hereditatibus aliqua racione de cetero faciemus, plenam habeant firmitatem; ita quod fiant cum equalitate secundum valorem et quantitatem donacionis et lexie facte utrique filiorum nostrorum predictorum.
Predicta autem omnia et singula in tota vita nostra nobis plenarie retinemus.
Item, volumus et mandamus quod,si forsan contingeret, quod Deus nolit, quod dictus infans Petrus, filius noster, veniret contra hanc ordinacionem nostram vel moveret guerram contra predictum infantem Jacobum, fratrem suum, sic quod nollet ab eo recipere ius in manu et posse omnium personarum, non habeat predictus infans Petrus illud ius quod supra ei a nobis concessum est, videlicet quod loca de Rossilione et de Conflent, et de Ceritania, et de Caucolibero, et de Valle Aspir, tenerentur in feudum pro ipso infante Petro, si contingeret ipsa loca venire per matrimonium vel per alium modum in extraneas personas, ut superius dictum est.
Ita tamen, hoc volumus quod dictus infans Jacobus non faciat fraudem neque procuret per se vel per alium quod oporteat dictum infantem Petrum venire contra hanc ordinacionem nostram vel movere ei guerram; quod quidem si certum esset, dictus infans Petrus non amittat dictum ius feudi.
Ad hec nos infans Petrus et infans Jacobus, non coacti ab aliquo vel circumventi, sed bono animo et gratuita voluntate, recipimus de vobis domino rege patre nostro hanc donacionem et hoc hereditamentum quod nobis facitis, sicut superius dictum est; de quibus concedimus uterque nostrum nos bene esse paccatos ad nostram voluntatem.
Convenimus itaque et promitimus vobis et nobis ad invicem, bona fide et sine aliquo malo ingenio, quod ad invicem diligemus et deffendemus nos contra omnes personas.
Et hec omnia supradicta, prout superius dicta et ordinata sunt, attendemus, custodiemus et observabimus, et contra ea non veniemus aliqua racione per nos vel per interpositam personam.
Et ut predicta maiori gaudeant firmitate, facimus inde vobis et nobis ad invicem homagium ore et manibus et etiam iuramus per Deum et eius sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter facta, quod predicta omnia et singula, prout superius dicta sunt, bona fide et sine aliqua machinacione observabimus, complebimus, et attendemus, et non in aliquo contraveniemus.
Actum est hoc in Barchinona, duodecimo kalendas septembris anno Domini millesimo CC sexagesimo secundo.
Signum + Jacobi, Dei gracia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini MOntispesulani; qui predicta omnia concedimus et firmamus.
Sig+num infantis Petri, filii illustris domini regis Aragonum, qui predicta concedimus et iuramus.
Sig+num infantis Jacobi, filii illustris domini regis Aragonum, qui hec omnia concedimus et iuramus.
Testes huius rei sunt: A. Barchinone episcopus; Bernardus Vicensis episcopus; G. de Montegrino sacrista Gerundensis; Jazbertus, vicecomes de Castronovo; Ferrandus Sancii, Jaufridus de Cruilis; G. de Montecluso et Berengarius de Sancto Vincencio; Bernardus de Sancta Eugenia, dominus de Turricella de Montegrino; Raymundus de Urgio et Gaucerandus de Pinos; Bernardus Guillermi d'Entensa et Garcia Ortis; Ato de Focibus et plures alii.
Sig+num Petri Marchesii, publici Barchinone notarii, qui mandato domini regis et predictorum filiorum suorum hec scribi fecit et clausit, die et anno quo supra.