Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1236, agost 20
Concòrdia entre el rei Jaume I i el preposit de Tarragona per la possessió d'unes cases i altres béns a l'illa de Mallorca
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Còdex L 1398, f. 18v-19r
Transcripció efectuada per Mn. Francesc Xavier Torres Peters (Arxiu Històric de la Pabordia d'Eivissa) i lliurada a l'Arxiu Virtual el 29-XII-2008

Post longum litigium longamque alterationem diu agitatam inter dominum Iacobum, Dei gratia regem Aragonum et regni Maioricarum, comitem Barchinone et Urgelli et dominum Montispessulani, ex una parte, et Ff., prepositum ecclesie Terrachone, ex altera, super quibusdam alchariis et aliis honoribus et possessionibus insule Maioricarum, quas idem dictus prepositus, ratione suarum cavalleriarum et ex concessione domini regis ad se pertinere dicebat, in manu domini Berengarii, Dei gratia Barchinone episcopi, et Petri de Scintille, Barchinone sacriste, partibus volentibus et consenstientibus vetitum fuit sub pena mille aureorum ad compositionem amicabilem et diffinitionem atque transactionem perpetuam in hunc modum:
Quod prepositus Terracone integre et libere habeat domos et possessiones alias quas hucusque habuit et tenuit et adhuc habet et tenet in civitate Maioricarum et circa civitatem, in suburbiis et in ortis atque molendinis, et habeat integre partem cum contingentem de omnibus possessionibus de Albufera, sicut consuevit tenere et possidere.
Reliqui vero honores, tam alquerie quam qualibet alie possessiones, tam ille quas prepositus tunc habet et possidet quam etiam alie quas dominus rex vel milites sui nunc tenent, de quibus questio erat inter prepositum et dominum regem, et quas prepositus se habuisse et tenuisse dicebat iuxta bonorum vestrorum arbitrium per tres partes dividantur, quarum duas habeat prepositus et dominus rex, cum suis militibus, habeat tertiam, hoc tamen expressim et specialiter intellecto, quod milites domini regis recipiant suam partem tertiam in locis in quibus nunc sunt populatores et si in hiis que modo tenent dominus rex vel milites sui inventi fuerit in divisione ipsarum trium partium habere ultra tertiam partem illud quod plus erit iuxta arbitrum honorum vestrorum restituantur preposito de bona et communi terra habita locorum consideratione.
Si vero minus tertia parte inventi fuerint habere fiat eis supplementum usque ad tertiam de aliis possessionibus quas prepositus tenet similiter de bona et communi terra habita locorum consideratione. Preterea de voluntate partium fuit ita condictum quod homines prepositi qui quondam fuerunt populati in alcharia que dicitur Silver redeant ad populationem illam et simul cum hominibus qui hodie sunt ibi populati pro domino rege vel militibus suis sint communiter populati et equaliter in alcharia de Salver et de Petra. Arbitratores etiam sive divisores qui eligendi sunt super hiis omnibus dividendis et estimandis a prefato domino Berengario, Barchinone episcopo, et P., sacrista eligantur, et faciant suam divisionem quousque ad proximum festum Natalis Domini. Et ea que ipsi iuxta mandatum predictum diviserint sive ordinaverint sub prefata pena perpetuo conserventur et quod ipsi episcopus et sacrista per prefatam penam mille aureorum compellant partes complere et attendere predictam omnem transactionem sive compositionem et divisionem cum facta fuerit ab hiis quos ipsi elegirent faciant inconvulsam firmiter observari.
Item quod prepositus faciat absolui a vinculo excomunicationis vinculo innodati. Ita tamen quod dominus rex faciat omnes expensas si mitendus fuerit nuntius ad curiam romanam pro absolutione huius obtinenda.
Preterea si in hiis que dicta sunt et in hiis adhuc sunt ordinanda vel dividenda inventum aliquid fuerit ambiguum vel obscurum vel si pro hiis aliquo modo aliquam inter partes contingeret movere questionem super predicta pena mille aureorum per ipsum dictum Berengarium, episcopum, et P., sacristam, quos ad hoc suos arbitros elegerunt terminetur, diffinatur et etiam dividatur et teneatur qualibet pars eorum dictis vel diffinitionibus comparere.
Actum est hoc XIII kalendas septembris anno Domini M CC XXX VI.
+ Scripta libens ista Petrus confirmo sacrista. Ego, Berengarius, Barchinone episcopus, subscribo.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispessulani, qui hoc concedimus et laudamus ut superius continetur, appositum per manum G. Scribe, mandato domini regis, loco, die et anno prefixis.
Sig [+] num Ff., prepositus Terracone, qui hoc firmo, salvis decimis et iuribus spiritualibus Terracone prepositure.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001090

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I