Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1260, agost 10. Lleida
Jaume I declara l'obligació que tenen els homes de Perpinyà que han estat coronats però no ordenats "in sacris", a contribuir al pagament de talles i altres exaccions reials
Arxiu Municipal de Perpinyà. Llibre Verd, ff. 42v-43r. Còpia de finals del segle XIV

Noverint universi, quod nos Iacobus Dei gracia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Monispesullani, concedimus vobis probis hominibus Perpinyani et statuimus in perpetuum, quod omnes illi homines Perpinyani qui habent coronas et non sunt in sacris ordinibus constituti, eciam solvant et ponant partem suam in omnibus questiis et aliis regalibus exactionibus, de possessionibus et hereditatibus quas tenent et possident, prout alii vicini sui, secundum quod talliadores ipsarum questiarum seu aliarum exaccionum regalium taxabunt.
Statuimus insuper quod omnis clericus in quibuscumque sit ordinibus constitutus, qui emet aliquas hereditates seu possessiones pro quibus sit consuetum servire nobis, et mittere partem in predictis questis seu aliis exactionibus regalibus pro predictis hereditatibus et posessionibus, prout alii vicini sui ponent et mitent pro eorum hereditatibus et possessionibus; preterea statuimus quod omnes Perpinyani habitatores qui habent hereditates et possessiones aliquas extra terminos Perpinyani, teneantur pro ipsis hereditatibus et possessionibus ponere partem suam in predictis questiis seu aliis exactionibus regalibus simul cum aliis hominibus Perpinyani.
Mandantes vicariis, baiulis, et universis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris, quod predictam concessionem seu statuta nostra firma habeant et observent, et faciant ab omnibus inviolabiliter observari.
Datum Illerde quarto idus augusti anno Domini millesimo CCº LXº.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesullani.
Testes sunt, Petrus de Montecatheno, Eximinus de Focibus, Gaucerandus de Pinos, Garcias Romey, Exeminus de Urrea.
Sig+num Michaelis Violete, qui mandato domini regis pro domino G., episcopo Ilerdensis, cancellario suo, hoc scribi fecit loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001253

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I