Manifestum sit omnibus quod nos Iacobus, Dei gracia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, ad preces dilecti nostri nobili viri Alvari Petri de Açagra, cum presenti carta nostra firmiter et perpetuo valitura enfranchimus et franchos facimus vos, universos homines habitatores Sancte Marie de Albarrazino, et de toto suo seniorivo et successores vestri, ita quod per totum regnum et terram nostram et per omnia loca dominationis nostre, per terram scilicet et per mare et per omnem aquam, ita quod non donetis nec dare unquam teneamini de ganatis vel bestiariis suis rebus vestris propriis vel mercibus quas temperaveritis vel vendideritis vel duxeritis vel portaveritis, vel duci aut portari feceritis, pedagium sive lezdam nec aliquam consuetudinem statutam vel statuendam in alico loco dominationis nostre.
Nullus ergo de gratia nostra confidens sive sit homo noster vel alienus aut pedagiarius sive lezdarius vel alius aliquis statutus vel statuendus non audeat vel presumat de cetero vos vel res vestras aliquas capere, invadere, pignorare vel alicubi detinere racione vel occasione pedagii, portatici sive lezde, licet sitis inde perpetuo quiti, soluti, liberi atque franchi.
Statuentes firmiter et mandantes maioribus domus, senioribus, merinis, repositariis, iusticiis, çavalmedinis, iudicibus, iuratis et alcaldis, edagiariis et aliis nostris subditis universis, presentibus et futuris, quod hanc franchitatem nostram firmam habeant et observent et faciant firmiter observari. Quicumque autem contra hanc franchitatis nostre cartam venire attemptaverit, iram et indignationem nostram et penam mille morabatinorum sine remedio se noverit incursurum.
Datum Cesarauguste, idus madii anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Ato de Focibus. Bertrandus de Aones. Ferdinandus Petri de Pina. Fortunius Aznarez de Scoron. M. Petri, iusticia Aragonum.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini regis pro domino fratre A. episcopo Valencie, cancellario suo, hoc scribi fecit loco, die et anno prefixis.