Iacobus, Dei gracia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani.
Fidelibus suis alcaidis, vicariis, çavalmedinis, curiis, paciariis, iudicibus, alcaldis, iusticiis, iuratis et universis aliis officialibus et subditis nostris ad quod presentes pervenerint. Salutem et graciam.
Noveritis nos fecisse franchos et liberos universos et singulos homines ac feminas de Cantavella et tocius eiusdem baiulie cum omnibus bonis suis mobilibus et inmobilibus, habitis et habendis, ab omni lezda et pedagio per totam terram et dominacionem nostram, tam in mari quam in terra et qualibet aqua dulci, exceptis illis qui sint mercatores continui, certi et manifesti.
Unde vobis dicimus et mandamus firmiter et districte quatenus a prefatis hominibus et feminis non petatis nec peti vel accipi ab aliquo vel ab aliquibus permittatis pro aliquibus rebus vel bonis suis, immo dimittatis eos et bona eorum inde quitios, liberos, penitus ac inmunes, nisi, ut supradictum est, sint mercatores continui et manifesti, quoniam ab ipsis mercatoribus volumus quod accipiatis et faciatis accipi pedagium atque lezdam pro mercibus et rebus suis, sicut ab aliis mercatoribus terre nostre.
Et hoc racione aliqua non mutetis si de nostri gracia confiditis vel amore.
Datum Turolii, pridie nonas octobris anno Domini Mº. CCº. L. sexto.