[Iacobus, Dei gracia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et dominus Montispesulani], per nos et nostros infranquimus et franchos et liberos facimus penitus et inmunes vos, aliamam iudeorum Cesarauguste, presentes et futuros, cum omnibus bonis vestris mobilibus et inmobilibus, habitis et habendis, a proximo preterito festo Pasche Resurreccionis Domini ad tres annos primos venturos et continue completos, ab omni, scilicet, peyta, tributo et qualibet alia exaccione regali.
Ita quod per predictos tres annos non donetis nec dare teneamini nobis seu filiis nostris seu alicui alteri persone aliquid racione peyte, tributi vel alterius cuiuslibet regalis exaccionis, set sitis inde liberi et franqui ac eciam penitus absoluti ab omnibus et singulis supradictis per predictos tres annos cum omnibus vestris, ut superius continetur, et sicut melius et utilius etc.
Excipimus, tamen, de huiusmodi franquitate illos duo mille solidos, quos dare debetis de tributo vestro manumissoribus karissime filie nostre, infantis dompne Marie quondam, quolibet anno.
Et est sciendum quod hanc franquitatem vobis facimus, racione viginti mille solidorum iaccensium, quos nobis modo datis in auxilium presentis nostri transitus ultramaris.
Volentes et concedentes vobis quod in dictum tempus non donetis nec dare teneamini aliquid nobis, filiis nostris nec eciam alicui alii persone sive assignacione a nobis vel a Iahudano de Cavalleria, baiulo nostro Cesarauguste, in tributo vestro facta vel eciam facienda, exceptis dictis duobus milibus solidis, ut est dictum, eo quod de toto tributo dictorum trium annorum, nos concedimus a vobis esse pacatos.
Mandantes baiulis, çalmedinis, etc.
Datum Cervarie, VI nonas madii, anno Domini M. CC. LX. nono.