[Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani], per nos et nostros damus et concedimus tibi Iohanni Roy, filio Bertrandi Roi, diebus omnibus vite tue iusticiatum ville Turolii dumtamen in dicto oficio te habueritis legaliter atque bene.
Ita videlicet quod tu habeas et teneas dictum iusticiatum et utaris omnibus et per omnia officio eiusdem, prout melius et plenius illi qui dictum iusticiatum tenuerint ipso officio usi fuerunt; et habeas et percipias inde tuo officio et labore queque Egidius Sancii, qui dictum iusticiatum pro nobis tenebat, consuevit inde percipere et habere.
Mandantes firmiter, et cetera.
Datum Barchinone, IIº kalendas iunii anno Domini Mº CCº LXXº quinto.