Incorporem a l'arxiu el text del Fur de Daroca, atorgat l'any 1142 pel comte Ramon Berenguer IV, a partir de l'edició de la professora Maria del Mar Agudo Romeo, de la Universitat de Zaragoza, que la va publicar l'any 1992 i que amablement l'ha posada a la nostra disposició, la qual cosa volem agrair-li. El text es presenta amb unes mínimes variants formals, que queden explicades en nota al principi de la transcripció d'aquest document, de tanta importància per a la història de la ciutat de Daroca en particular, i del dret aragonés en general
Christus.
Sub Christi nomine et eius divina clementia, videlicet Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen.
[1] Ego, Raimundus, comes Barchinonensis et princeps Aragone atque dominus Cesaraugustane civitatis et Daroce, que est in extremo sarracenorum, facio hanc cartam et confirmationem ad barones et populatores de Daroca et do illis in foro ut sint liberi et ingenui et habeant suas domos solutas et omnia sua, ubicumque habuerint, et non pectent portatgo nec montatgo in ullis terris nec in ullis partibus.
[2] Si quis autem extraneus vicino Daroce aliquid abstulerit, reddat illi suam rem dupplicatam et mille solidos regi.
[3] Si dominus Daroce vel quilibet alius miles percusserit hominem Daroce, ipse percussor intret in manus clamantis, nisi solus rex.
[4] Volumus etiam ut nemo alicui respondeat sine clamante.
[5] Statuimus quoque ut rex aut dominus ville nichil de calumpniis accipiat, nisi de LXª solidis et sursum, sed omnes calumpnie de LXª solidis et eo amplius dividantur in tribus partibus et tertia pars sit regis, tertia vero concilii et tertia clamantis.
[6] Item, famuli vicinorum Daroce, scilicet pastores, iuveri, ortolani, nemini serviant, nisi Deo et suis dominis.
[7] Item concilium Daroce non eat intuitum in exercitum, nisi cum solo rege, et, si forte habierit in fonsado cum rege vel cum quolibet alio, non dent açaguariam.
[8] Item quia, ut predictum est, concedimus hominibus Daroce ut domos suas liberas habeant et ingenuas, nolumus ut de cetero miles vel quilibet alius in domum alicuius per vim introeat nec ibi recipiatur hospes sine voluntate domini domus. Si aliter ingressus fuerit, auxilio concilii vel vicinorum sine calumpnia inde eiciatur. Ceterum cum ex adventu regis talis necessitas evenerit, mandato iudicis vel alcaldium congrue recipiantur.
[9] Preterea si quis alium occiderit vel aliud malum fecerit et ingressus fuerit domum alicuius vicini, si voluerit dare caplevatorem ille vel dominus domus pro illo, non disrumpatur domus, et, qui disruperit, pectet M solidos domino domus. Si vero fidanças dare noluerit, malefactor sine calumpnia capiatur.
[10] Si quis aliquam querelam abuerit de aliquo, petat ab eo fidanças coram iudice, et, si dare noluerit, capiat eum sine calumpnia. Si vero pauper fuerit et debilis ut eum non possit capere, iudex adiuvet illum ita ut eum capere possit et mittere in vinculis, ubicumque voluerit, quod nisi fecerit iudex, restituat ei totum malefactum.
[11] Volumus quoque ut nemo, datis fideiussoribus vel preparatis, capiatur, nisi fuerit inimicus manifestus vel latro, quia, qui ceperit, CCC solidos pectet.
[12] Si autem dominus ville aliquem ceperit super fidanças vel aliquod malum fecerit, concilium adiuvet illum ita ut omnia sua recuperet et directum pro malefacto iuxta arbitrium concilii recipiat.
[13] Milites vel pedites Daroce, qui habierint in fonsado vel in cavalgada, non dent quintam, nisi regi vel domino Daroce, et hoc de captivis tantum et de ganado et de pannis sericis, quos nondum tisera tetigerit, et, si ceperint regem, dent illum regi.
[14] Statuimus etiam ut homines Daroce non eant ad regem, nisi pro tribus causis tantum, nec rex nec eius curia iudicet, nisi has tres causas, scilicet homicidium, incerramentum domorum et vim illatam mulieribus.
[15] Si quis autem conquestus fuerit de alio super hereditatem et, qui tenuerit eam, iurare voluerit quod pater suus reliquid illi magnam et paccatam et sine mala voce, absolvatur et postea nichil addatur in contrarium.
[16] Si quis conquestus fuerit de hereditate, ille, qui tenuerit hereditatem, iuret quod plus est de medio anno quod illam comparavit, et mittat in sacramento quod illam sine fraude comparavit die, et dicat pro quanto et iam paccavi illam, et dicat de quo, et absolvatur et postea nil possit addi.
[17] Si servus alicuius vicini vel quilibet extraneus exierit de domo alicuius vicini de illa, scilicet domo, ubi ipse habitat cum uxore et filiis, et fecerit aliquod malum et postea reversus fuerit in domum illam, dominus domus aut respondeat cum malefactore aut restituat malefactum. Pro alia domo vel pro cabanna non respondeat.
[18] Si quis in Darocam populare venerit et inimici eius venerint post eum, aut colligant eum aut eiciatur de villa.
[19] Si quis percusserit aliquem, LX solidos pectet. Si autem fregerit dentem aut absciderit digitum vel abstulerit membrum aliquod equipollens istis, C solidos pectet pro unoquoque membro. Ceterum si occulum fregerit aut manum vel pedem abstulerit, D solidos pectet. Si negaverit reus et probari non poterit, faciat bellum aut iuret cum XII vicinis. Hoc autem fiat ad voluntatem actoris. Si littem fecerit et victus fuerit, pectet D solidos.
[20] Si qua concubina habuerit filium ab aliquo, faciat illum credere patri, dum vixerit, quod nisi fecerit, non hereditet in rebus patris.
[21] Nulla concubina teneat bona filiorum suorum, donec filii sint adulti, sed propinquiores patris teneant illos cum omnibus suis, data tamen prius cautione coram iudice vel alcaldibus de bonis puerorum integre servandis.
[22] Si quis vir, habens legitimam uxorem, genuerit filium vel filiam ex alia adultera, ille filius non sit heres cum aliis nec hereditet in rebus patris. Pater vero, si voluerit, possit illi dare usque ad C solidos. Hoc idem fiat de muliere coniugata.
[23] Item si vir, relicta uxore legitima, fugerit cum alia, non possit amplius aliquid ab ea de possessionibus vel aliis rebus postulare, sed relicta mulier cum filiis omnia in pace possideat. Hoc idem fiat de muliere coniugata, si dimiserit virum suum et cum alio fugerit.
[24] Si quis cum vetitis armis alium in domum clauserit, in qua habitat, feriendo per parietes aut portas cum petris vel armis, pro unoquoque clauso pectet CCC solidos. Illud idem fiat, si aliquis alium de domo, in qua moratur, violenter expulerit.
[25] Si quis autem instinctu diaboli aliquem occiderit, si constiterit de homicidio, pectet homicidium, scilicet CCCC morabetinos et CCC solidos, et exeat homicida et non recipiatur amplius in Daroca nec in suo termino sine voluntate parentum propinquiorum occisi. Si quis autem illum in domum suam receperit, antequam colligatur, et testificatus ibi fuerit, pectet CCC solidos.
[26] De homicidio vero facto in populato loco, iudex et alcaldes perquirant veritatem bona fide et, cognita veritate, iudicent. Si negaverit reus et probari non poterit, iuret cum XII vicinis et salutetur. Parentes autem mortui nunquam possint pesquisas adducere. Verumptamen si in heremo contigerit, voluntate actoris aut faciat bellum aut iuret cum XII vicinis et salutetur.
[27] Si quis autem alium occiderit vel aliquod malum fecerit et fugerit, alcaldes dent illi spatium novem dierum in concilio ut veniat et satisfaciat iuxta forum Daroce, et interim sint omnia sua salva. Si autem ad nonum diem prefixum non venerit, sit deinceps homicida vel malefactor et omnia sua sint incorrupta.
[28] Si quis per vim mulierem aliquem habuerit aut invitam subegerit, pectet homicidium et exeat homicida. Si probari non poterit, voluntate actoris aut faciat bellum aut iuret cum XII vicinis.
[29] Item si quis invitis parentibus mulierem aliquam rapuerit, alcaldes dent ei spatium XXXª dies in concilio ut veniat et satisfaciat iuxta forum Daroce, et, si usque ad XXXª dies non venerit, sit deinceps inimicus concilii et omnia sua sint incorrupta, et, si venerit usque ad dictos XXXª dies, mulier illa in medio loco constituatur, et, si exierit ad parentes, raptor pectet homicidium et exeat homicida. Si autem ad raptorem exierit, absolvatur raptor. Illa vero nichil amplius hereditet in facultatibus suorum parentum.
[30] Item, si quis iuvenis habuerit parentes adhuc vivos et, illis invitis et prohibentibus, uxorem duxerit, no hereditet in rebus parentum suorum. Hoc idem fiat de puella emparentata, si ita fecerit.
[31] Iudex, andadores, saion ad pignorandum intret in omnes domos Daroce, preter domum regis et episcopi et domine ville.
[32] Christiani, iudei, sarraceni unum et idem forum habeant de ictibus et calumpniis.
[33] Nemo vicinorum Daroce contra voluntatem concilii eficiatur archidiaconus, non archipresbiter, non iusticia, non merinus. Si autem effectus fuerit, ipse lapidibus lapidatur et domus eius funditus subvertatur.
[34] Omnis testis respondeat ad reptum et salvet se per littem, et, si victus fuerit, pectet rem dupplicatam et non amplius in testimonium recipiatur.
[35] Si quis vicinum suum de furto sibi facto suspectum habuerit, si in villa fuerit, cum iudice, si in aldeis, cum duobus vicinis, si voluerit actor, scrutetur domum rei, prenominata tamen re, quam perdiderat, coram iudice aut vicinis, et, si invenerit ibi rem perditam, dominus domus pectet illam cum novenis; si autem non invenerit ibi prenominatam rem, nunquam amplius possit illum super hoc accusare nec ad iudicium adducere.
[36] Item si aliquis alium de furto suspectum habuerit, usque ad X solidos iuret reus solus, de X solidis in antea iuret et litiget. Si victus fuerit, pectet rem cum novenis. Si autem vicerit, absolvatur.
[37] Verumptamen si reus dixerit se non esse validum ad pugnandum, hostendat militem aut peditem, qui illum salvet, et mittat in sacramento se non esse validum, dicta tamen prius alcaldibus infirmitate. Si vero actor littem facere noluerit, iuret ille reus cum XII vicinis.
[38] Item qui littem facturus est, caveat ne adducat militem vel peditem de palatio nec qui sit prepotentissimus robore, non ferrarium, non ezquierdo nec nanno nec qui iam littem aliam fecerat. Nam qui adduxerit huiusmodi, cadat de causa.
[39] Pugnabit autem cum his armis, scilicet cum clipeo et lancea et ense lorica quoque et galea et ocreis, et nemo illorum feriat alium cum petra, donec eum prostratum teneat in terra. Nam si antea illum cum petra percusserit, cadat.
[40] Si miles pugnaverit, teneat duos enses, et nemo illorum interficiat alterius equum, et, si occiderit, pectet pro illo quantum prius fuerit appreciatus. Pugnent autem, si necesse fuerit, tribus diebus.
[41] Lis autem ita fiat. Alcaldes dent actori et reo spatium ter novem dierum et actor adducat Ve. pedites, et, si quis istorum Ve. par fuerit reo, pugnet cum illo. Si autem in his tribus plazcis non poterit illi dare parem, si ibi fuerit aliquis minor de his quinque, qui velit pugnare cum reo, petat illum et pugnet cum eo.
[42] Nemo tamen pugnantium transgrediatur metas ab alcaldibus sibi prefixas, nam qui prius transierit, cadat.
[43] Omnes parentes hereditent suos filios et e converso, exceptis adulterinis filiis, quod prediximus non debere hereditare.
[44] Clerici Daroce et aldearum suarum non cogantur ire in exercitum nec in appellitum nec tenere equos nec aliquid servile facere, sed sint semper in omnibus liberi et ingenui.
[45] Item si aliquis clericus promotus fuerit ad diachonium vel sacerdotium, quando evangelium de novo vel missam cantare voluerit, det sociis suis die sabbato X solidos pro pitança et non amplius. Die vero dominica accipiat totam offerendam et reficiat illos splendide et deinde nichil possint ab eo invito amplius postulare.
[46] Ecclesie Daroce ita dividant suas decimas. Episcopus et ecclesia habeant dimidiam partem omnium decimarum, scilicet de pane et vino et agnis et non de aliis, et clerici habeant totam decimam cum primitiis. Hoc dictum est de ecclesiis ville.
[47] Si quis vicinus Daroce fuerit captivus in terra paganorum et alius vicinus tenuerit alium captivum sarracenorum in Daroca, pro quo christianus possit exire, parentes captivi reddant domino sarraceni tantum pro quanto traxit illum de almoneda et suum panem et XII denarios pro carceratgo, et dent illum pro captivo christiano. Si autem captivus christianus pro illo exire nequiverit, dominus eius recuperet eum, si voluerit, reddito pretio.
[48] Hereditas regis et illius ganatum idem forum habeant quod et alie habeant hereditates et ganatum.
[49] Si vicinus Daroce aliquod castellum ceperit, semper illud habeat et omnis eius posteritas, servata regni utilitate et fidelitate regis.
[50] Item si rex alicui vicino hereditatem vel aliud quodlibet donum dederit, ille et sui posteri habeant illud liberum et ingenuum.
[51] Iudex, alcaldes, scriba, almotaçaf, ianitor ville, andadores, saion, defesarius, vinitores et ceteri huiusmodi mittantur voluntate et arbitrio concilii octavo die sancte pasche et mutentur annuatim eodem die.
[52] Si quis habuerit metum de alio, det illi fidanças de salvo arbitrio iudicis, et, si dare noluerit, exeat de villa usque ad tertium diem et de cetero sit totius concilii inimicus et diffidatus.
[53] Si vero aliquis super fidanças de salvo alium occiderit, pectet mille morabetinos et CCC solidos et exeat homicida. Si autem saltum dederit illi super fidanças et percusserit illum, pectet CCCC morabetinos et CCC solidos, si probari poterit, et, si probari non poterit, iuret cum XII vicinis et absolvatur. Et si percussor voluerit reptare testes alterius, dupplet et reptet. Si autem super fidanças saltum dederit illi et non percusserit, aut pectet CCC solidos aut iuret cum XII vicinis.
[54] Item unusquisque faciat scribere suas fidanças scribe concilii et iudex teneat omnes fidanças scriptas ita ut, si interrogatus fuerit, possit verum testificari, et fidance de salvo annuatim cum novo iudice renoventur, et, qui non fecerit scribere et renovare suas fidanças, sicut predictum est, non illi prosint nec eo noceant.
[55] Si bestia alicuius vel canis vel quodlibet animal occiderit aliquem, dominus eius non pectet homicidium nec aliam calumpniam, sed perdat bestiam, si inquisitum fuerit, dum illam habuerit.
[56] Si quis thesaurum invenerit, habeat et teneat illum in pace.
[57] Si quis cum aliis partiri debuerit et in regno fuerit et post obitum illius, pro quo hereditare debet, usque ad medium annum partiri non venerit, nemo ei amplius de partitione respondeat. Si fuerit captivus, quando exiret. Si autem in peregrinatione fuerit, per annum expectetur et postea non ei respondeat.
[58] Si quis metum habuerit quod domus vel paries alterius corruat et dampnum illi faciat, hostendat illam domino domus coram testibus, et, si postea dampnum aliquod illi fecerit, restituat ei totum dampnum; si hominem occiderit, pectet homicidium; et, si prius non hostenderit illi, nichil malefacti ei reficiat.
[59] Volumus etiam ut in unoquoque anno cum novo iudice eligantur tres fideles viri, et, cum aliquis voluerit vendere aliquam possessionem, faciat illam currere uni istorum trium per tres dies iovis, et, qui postea eam comparaverit, nemini de ea postmodum respondere teneatur.
[60] Hoc etiam de omnibus orphanis generaliter statuimus ut, cum utroque parente caruerint, propinquiores parentes eorum illos teneant et sua, datis fideiussoribus coram iudice et alcaldibus ut bona illorum non alienent nec minvant, sed illis omnia integre custodiantur.
[61] Si mulier aliqua fugerit virum suum, capiat illam sine calumpnia, ubicumque eam invenerit, et, qui eam defenderit vel illi abstulerit, pectet CCC solidos.
[62] Si quis invenerit bestiam vel aliquod animal in vinea sua aut in messe sive in orto seu in quolibet loco, ubi dampnum sibi faciat, adducat illud ad corral sine calumpnia et teneat, donec dominus eius det illi pignus vel fidançam de pecto. Si autem pro pignore aut pro fidança reddere noluerit et ibi transnoctaverit, pectet pro illa prima nocte V solidos, deinde pro unaquaque nocte XXX solidos.
[63] Si autem aliquis bestiam vel bovem alterius aliter ceperit invito domino suo, pectet cotidie V solidos.
[64] Si quis sepulturam alterius aperuerit, relinquat illam et pectet V solidos.
[65] Si quis domum vel aream cum messe vel pallar alterius succenderit, pectet malefactum cum novenis, et, si ibi captus fuerit, suspendatur. Si probari non poterit, voluntate actoris littiget aut iuret cum XII vicinis.
[66] Si quis defesam vel exido intraverit, dimittat illam cum XXX solidis. Si autem aliam hereditatem intraverit, dimittat illam, qualem invenerit sive laboratam sive seminatam.
[67] Si quis de nocte vineam, ortum, messem vel quoslibet fructus alterius depredatus fuerit, pectet XXX solidos. Si probari non poterit, iuret cum XII vicinis. Die vero V pectet, sciendum tamen quod omnia huiusmodi dampna cum vinitoribus vel cum custodibus constitutis sive cum duobus vicinis testificantur.
[68] Si aliqua mulier culpata fuerit de furto, pro tanto quanto ubi debet littem facere, iuret cum XII mulieribus.
[69] Item si quis noluerit credere filium concubine, ipse aut producat patrinos missos a patre aut capiat ferrum de more et credatur ei.
[70] Item si qua concubina, mortuo amasio suo, pregnans remanserit, capiat ferrum et credatur ei.
[71] Si quis vir aut mulier obierit et filium post se reliquerit, si filius post mortem parentis vixerit per novem dies et postea obierit, ille parens, qui supervixerit, hereditet illum. Si vero filius post mortem parentis obierit ante novem dies, non hereditet parens vivus per illum, sed hereditas ad radicem revertatur.
[72] Quoniam omnibus vim vi reppelere licet, si quis percussus fuerit prius ab ab aliquo et postea eadem hora eodemque loco percussorem suum percusserit, nullam calumpniam pectet. Caveat tamen ne percussorem interficiat. Si enim interfecerit, pectet homicidium et exeat homicida.
[73] Si quis vineam alterius absciderit aut eradicaverit aut de nocte excuterit, pro unaquaque vite pectet V solidos, pro ramo vittis XII denarios.
[74] Si arborem fructum afferentem ad radicem absciderit, pectet XXX solidos, pro ramo V solidos, pro salice V solidos, pro ramo salicis XII denarios.
[75] Si quis vicinorum ville habuerit querimoniam de alio, pignoret eum in domo sua cum saione vel cum vicino sue collationis, et, si reus abstulerit illi pugnus vel aliquis alius de familia sua, pignoret illum eodem die cum iudice annali et pectet illi V solidos et iudici VII denarios et obolum, et, si eodem die non pignoraverit illum cum iudice, non respondeat illi amplius pro illa calumpnia. Si autem iudici similiter abstulerit pignus, eat concilium et pignoret illum et pectet XXX solidos.
[76] Item omnia pignora, que iudex vel andador pignoraverit, non solvantur, donec reus plene satisfaciat. Pignus vero quod saion aut vicinus pignoraverit, habeant forum coram alcaldibus infra ebdomadam, et, si iudicium non placuerit alicui parti, appellet ad diem veneris. Si appellaverit reus, iaceat ibi pignus. Si autem actor appellaverit, solvatur pignus et reddatur reo, et, si non reddiderit ei pignus, sicut mors est, pro unaquaque nocte pectet V solidos. Item si iudicium in die veneris alicui datum non placuerit, eant ad concilium et arbitrio concilii contentio terminetur.
[77] De aldeanis quoque statuimus ut, si aliquis de aldeano querimoniam habuerit, hostendat ei signum iudicis ad forum Daroce, et, si in villa hostenderit illi signum iudicis, alio sequenti die veniat ad placitum ad horam tertiam, ubi iudex tenet placita. Si autem extra villam hostenderit illi signum iudicis, quarto die veniat et, dato pignore actori, satisfaciat illi. Si autem super illud pignus reus satisfacere noluerit, hostendat illi signum ad alium diem ut adducat illi pignus de V solidis et alio die de X solidis et sic duplicentur cotidie, donec satisfaciat.
[78] Item si quis ad signum iudicis sibi hostensum non venerit, V solidos pectet, nisi iusta et rationalis excusatio pretendatur, scilicet de appellito, de infirmitate, de re perdita et ceteris huiusmodi. Videat tamen ut infra spatium quatuor dierum adducat iudicem et pignoret illum pro calumpnia, scilicet X solidos. Similiter qui signum hostenderit alteri et non venerit, pectet illi V solidos.
[79] Si quis alium in concilio ementietur, II morabetinos pectet.
[80] Si quis sterilis obierit et non habuerit propinquos parentes in Daroca, qui illum hereditent, omnia sua mittantur in refectione murorum.
[81] Si ganatum alienum iacuerit in termino Daroce, de una nocte in antea accipiant de singulis gregibus II arietes et de XXX vaccis unam et dimidia pars sit regis, dimidia vero concilii.
[82] Si quis fuerit caplevador alicuius rei et reus fugerit, dato cablevadore, cablevador querat illum et det illum ad directum usque ad tres novem dies ab alcaldibus sibi datos, et, si non adduxerit illum ad prefixum diem, ipse se faciat dominum iudicii et compleat directum loco ipsius rei.
[83] Item si quis habuerit querelam de filio vel de servo alterius, adducat illum ad directum usque ad tertium diem, et, si non adduxerit, pignoret illum et iaceat pignus, donec adducat illum ad directum.
[84] Si arbor alicuius ex parte solis adeo prope fuerit, ut umbra eius malefaciat in vinea vel in orto vel in qualibet hereditate alterius, abscidatur arbor, nisi fuerit de quinnon.
[85] Quicumque habuerit hereditatem ita claudat suam frontariam ut per illius hereditatem nullum dampnum eveniat suis vicinis ab aquis vel a bestiis et, si non clauserit, pignoret eum, donec claudat, cum V solidis. Si autem voluerit dominus hereditatis, desemparet et relinquat illam et postea non respondeat pro illa.
[86] Item qui habuerit hereditatem in frontera de defesa vel exido, ita claudat suam fronteram ut bestia travata non possit intrare, quod nisi fecerit, nullam habeat calumpniam pro bestiis vel pro aliis pecudibus.
[87] Nemo possit relinquere uni filio magis quam aliis, sed post mortem parentum coequentur et dividant.
[88] Avus possit relinquere suo nepoti, si voluerit, de mobili VI morabetinos pro sua anima.
[89] Maritus et uxor, si non habuerint filios, possint se ad invicem recipere in medietatem, si voluerint. Hoc autem fiat in collatione sua die sabbato post vesperos vel dominica post missam.
[90] Item nemo filios habens possit adoptare alium sine voluntate filiorum suorum.
[91] Si quis autem habuerit filium prodigum vel lusorem vel hebriosum aut latronem vel huiusmodi desaffillet illum, si voluerit, in concilio, et, si non receperit illum postea, non respondeat pro illo.
[92] Si quis percusserit patrem suum aut matrem, abscidatur ei manus.
[93] Si quis autem habuerit patrem aut matrem adeo pauperes et debiles ut non possint sufficere sibi necessaria vite, cogatur a concilio dare illis victum et vestitum convenienter pro posse suo.
[94] Omnes clerici Daroce idem forum habeant in vineis, in ortis, in hereditatibus, in paschuis, in molendinis et in aquis et in omnibus huiusmodi, quod et universus habet populus Daroce. Preterea, prout superius dictum est, sint [liberi et ingenui et non cogantur] respondere alicui vel satisfacere pro ecclesiasticis rebus, nisi in presentia episcopi vel in presentia sancte ecclesie prelatorum.
[95] Ab introitu quadragesime usque ad peractas octavas pasche nemo iuret civiliter.
[96] Item a festo sancte crucis madii [quousque panis colligatur, item ex quo panem colligere ceperint,] non habeat placitos, nisi pro germanitate et pro calumpniis vel pallare vel area et vel aquis. Hoc [idem] fiat in vindemiis.
[97] Ego, comes Raymundus Barcilonensis et princeps Aragone, concedo et otorgo istam cartam et istum forum et quidquid boni invenerint de his decem annis et do illis istos terminos de Villa Feliç ad Atea, a Cemballe, a Cubelo, a Cubellego, a Çafra, a Rodenas, a Sancta Maria, a Castiel Savib, a Demuz, a Serreilla, ad Alpuent, a la Cirab, a Tor Alba, a Montan, a Linares, a Rio de Martin, ad Vesa, a Fonte de Tosos, a Villa Nova, a Longares, a Consuelda, a Codo, a Miedes, istas prenominatas cum suis terminis.
Sunt testes: Lop Lopet, Artal, Arpa, Fortun Açtenaret, Garcia Sanz de Vesa, Deus Adiuda, Petro Martin, senior de Almaçan, Arnaldus Estopa[nnan], Guillem de [Sobirat], Berenguel de Barcilona, Mir de Luçan, Fortun Garcez, maiordomo, Enec Sanç de Siarc, Sancius Enegones, senior de Daroca, Bernardus, episcopus Cesaraugustanus.
Dominante comite Raimundo in Barcilona et in Aragona et in Cesaraugusta. Regnante imperatore Leonis in Toleto et in Soria et in Calaforra et in tota Castella.
Facta carta mense novembris, era Mª Cª LXXXª.
Signum + Raimundi comes.
Qui voluerint corrumpere hanc cartam vel confringere, rupta sint viscera eius et veniat super illum maledictio Dei et Sancte Marie [et omnium] sanctorum [et sic male]dictus et anatematizatus cum Iuda traditore et cum Datan et Abiron in inferno habeat mansionem. Amen.
Signum regis + Ildefonsi.