Documents de Jaume I relatius a Jaca
14 de febrer de 2008
Incorporem set documents de la cancelleria de Jaume I relatius a la ciutat de Jaca, transcrits a partir de l'edició de Sangorrín citada en notícies anteriors, seguint els mateixos criteris
Manifestum sit omnibus, quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani; volentes et debentes illos qui mandato nostro alicui dampnum intulerint inde ponens pro viribus conservare; idcirco cum hac presenti carta promittimus vobis, dilectis et fidelibus nostris iusticie, iuratis ac toti consilio de Iacca, presentibus et futuris, quod nunc ex omni tempore vos et vestra omnia tueamur et deffendamus, et simus vobis garentes et deffensores contra Peregrinum de Atrosillo, et Egidium fratrem eius, et suos.
Ita quod si forte dictus Peregrinus et Egidius de Atrosillo, aut amici vel valitores sui, occasione dampni vel mali quod eis in castro et turre de Atrossillo, et palaciis suis, et castro de Attares, et aliis rebus suis et possessionibus nostro mandato et nomine intulistis, vobis aut rebus vestris malum aliquod irrogarent, nos faciamus vobis inde fieri emendam ad vestram plenam voluntatem. Et non permittemus vos ab ipsis vel amicis vel valitoribus suis hac ratione ullatenus molestari.
Et de hoc complendo et attendendo, recipimus vos in fide Dei et legalitate nostra.
Insuper volumus et mandamus firmiter maiordompnus, repostario, merinis nostris, et aliis universis hominibus terre nostre, quod vos dictos homines de Iacca, vel res vestras aliquas, non permittant hac ratione ab ipsis Peregrino et Egidio de Atrossillo, vel valitoribus suis aut amicis suis, aliquatenus molestari, immo vos deffendant contra eos et valitores et amicos suos, et manuteneant vos viriliter et potenter, si de nostri confidunt gratia et amore.
Data Ylerde IIII nonas aprilis Era Mª CCª LXª quarta.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, comitis Barchinone et [domini] Montispesulani.
Testes huius rey sunt: B. episcopus Ylerdensis, G. episcopus Vitan [sic], F. ynfans Aragonum, P. Ferrandi de Albarracino, Petro Aunes, Ato Orella, Lupus Ferrenqui de Luna, R. de Cervera, R. de Montecatano, G. R. senescalte, Belengarius de Erillo.
Sig+num Bertrandi de Villa Nova, qui mandato domini regis et Petri Sancii, notarii sui, hoc scribi fecit, loco die et era prefixis.
Noverint universi, quod nos Iacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; visa et audita carta pacis quam dompnus Ferrandus patruus noster tunc tenens locum nostrum in Aragone et procurator, fecit cum Gastone vicecomite Biarne, per omnes nostros homines et vassallos de Aragone, et Gastonus per se et omnes suos homines potestatis et dominii sui; illas cartas quia de pace et bono loquntur concedimus et plenius confirmamus.
Mandantes quod secundum tenorum illarum cartarum, paces sequantur et teneantur inter utrasque partes, sicut in eis plurimum continentur.
Data Osce, XVI kalendas augusti Era Mª CCª LXXX quinta.
Noverint universi, quod nos Iacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros concedimus et indulgemus vobis, universis hominibus Iacce presentibus et futuris, in perpetuum, quod possitis tingere et tingi facere in vestris domibus et in caldaria sive tintorie nostra de Iacca, omnes colores et singulos, sicut cives et homines Ilerde et Osce tingunt et tingi faciunt in suis domibus et in caldariis et tinturariis nostris in dictis civitatibus constitutis.
Data Valentie IIIº kalendas aprilis anno Domini Mº CCº XLº nono.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rey testes sunt, Iatbertus de Castro Novo, G. de Aquilone, Carroci, G. de Crudiliis, Egidius de Atrossillo.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini regis pro G. scriba, notario suo, hoc scripsit loco die et anno prefixis.
Noverint universi, quod nos Iacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; volumus et concedimus vobis iuratis Iacce presentibus et futuris, et toti concilio eiusdem ville, quod pignoretis et distringatis et possitis distringere et pignorare omnes et singulos vicinos et habitatores Iacce, ad dandum et serviendum vobiscum insimul nobis et nostris, in exercitibus et cavalcatis et eorum redemptionibus, et in omnibus aliis serviciis regalibus et vicinalibus pro hereditatibus et rebus quas tenent vel tenebunt de reyalenco, et specialiter omnes clericos eiusdem ville presentes et futuros, ad serviendum nobis in omnibus hereditatibus et aliis rebus quas tenent vel tenebunt de reyalenco, ratione emptionis vel donationis vel alio quoque modo, nisi tantum pro illis quas habent vel habebunt ratione sui patrimonii.
Et volumus similiter et mandamus, quod compellatis et pignoretis et possitis compellere et pignorare, ad dandum et serviendum in predictis omnes et singulos monetarios et operarios monete, nisi tantum illos qui in servitio monete personaliter extiterint, non obstantibus aliquibus privilegiis, franchitatis a nobis vel a nostris antecessoribus eisdem concessis.
Data Valentie IIIº kalendas aprilis anno Domini Mº CCº XLº nono.
Pateat universis, quod nos Iacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum, Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; recognoscimus et confitemur vobis probis hominibus et toti universitati de Iacca, quod cum ad aures nostras pervenisset quod in villa predicta de Iaca adeo inoleverat usuraria pravitas, quod manifeste ibi dabatur peciam ad usuram; et nos fecimus diligenter super eo veritatem inquiri, id quod nobis denuntiatum super premissis fuerat non invenimus plenitudinem veritatis habere; unde nos omnem infamiam que ratione iamdicti pestis usurarii contra vos insurrexerat obolemus penitus, et removemus a vobis omni bone fame et bono testimonio vos et vestros perpetuo restituentes omnino; igitur per nos et nostros remittimus et absolvimus, ac perpetuo diffinimus vobis, iamdictis probis hominibus et toti universitati de Iacca et vestris, in perpetuum, omnem questionem et demandam quam ratione statuti alicuius a nobis contra usurarios editi, vel quacumque alia ratione vobis facere vel contra vos aut bona vestra poteramus movere super predictis usque in hodiernum diem.
Ita quod nos vel nostri unquam aliquo tempore vobis et vestris non possimus movere questionem aliquam vel demandam facere quecumque iure, statuto, consuetudine vel ratione, nec vos vel vestri nobis vel nostris aut cuicumque alii persone teneamini respondere in aliquo, nec inde ullam reddere rationem; set sitis inde penitus vos et vestri cum omnibus bonis mobilibus et inmobilibus, habitis et habendis, absoluti perpetuo liberi et inmunes.
Mandantes baiulis, merinis, çaliamedinis, iusticiis, iuratis, paciariis, portariis, et universis aliis officialibus et subditis nostris, ac locum nostrum tenentibus, presentibus et futuris, quod hanc recognitionem, absolutionem et remissionem nostram firmam habeant penitus et observent, et contra ipsam non veniant nec aliquem venire permittant aliqua ratione.
Data Calataiubi XVIIIº kalendas ianuarii anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt, Bn. Guillelmus de entenza, Iaufridus vicecomes Rochabertini, Alvarus Petri de Açagra, Sancius de Antilione, P. Martini de Luna.
Sig+num Michaelis de Alcoario, qui mandato domini regis pro domino fratre Andrea episcopo Valentino, cancellario suo, hoc scribi fecit, loco die et anno prefixis.
Noverint universi, quod nos Iacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus vobis, fidelibus nostris concilio et habitatoribus de Iacca, presentibus et futuris, illam franchitatem de rebus vestris quas vendatis et ematis in Ayerbo et in Saragnena, quam homines Osce habuerunt semper et habent ibi.
Mandantes iusticiis, iuratis, pedagiariis, baiulis et aliis nostris subditis quod a vobis pedagium vez lezdam non accipiant de rebus vestris in dictis locis, set predictam franquitatem quam homines Osce habent ibi, teneant et servent vobis.
Data Illerde XIº kalendas septembris anno domini millesimo CCº Lº nono.
Noverint universi, quod nos Iaccobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricharum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros laudamus, concedimus et confirmamus vobis, probis hominibus et universitati Iacce presentibus et futuris, in perpetuum, omnia privilegia quod de nobis et antecesoribus nostris habetis, et omnia in eisdem contenta, prout melius et plenius in ipsis continentur; salvis tamen et retentis nostris et nobis, perpetuo, exercitibus et cavalvatis.
Promitentes quod contra predicta privilegia vel aliquid de eisdem non veniemus, nec aliquem venire faciemus aut permitemus, immo ipsa omnia et singula, et omnia in eisdem contenta observabimus, et observari inviolabiliter faciemus; salvis tamen et retentis nobis et nostris perpetuo, exercitibus et cavaltatis, ut dictum est.
Mandantes baiulis, iusticiis, iuratis, merinis, et aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod dictam confirmationem nostram observent sicut superius continetur, et non contraveniant ullomodo.
Data Celhe, XVIIº kalendas iulii anno Domini Mº CCº LXº nono.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricharum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Eximinus de Orreia, Ferricius de Lizana, Luppus G. de Oteiza, Gomes de Podio, P. Valimayna.
Sig+num Bartholomei de Porta, qui mandato domini regis hec scripsit, et clausit loco die et anno prefixis.