Transcrivim els texts dels dos darrers codicils testamentaris de Jaume I, atorgats a Alzira els darrers dies de la seua vida, a partir de la transcripció efectuada i publicada per Charles de Tourtoulon a la seua biografia del rei publicada a les darreries del segle XIX. Les úniques variants (formals) introduïdes, han estat les de separar les diverses clàusules del seu contingut, per a una millor comprensió del text
Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam instrumento, sive a quibusdam codicillis quorum tenor talis est:
.
Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maiorice et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, post testamentum iam dudum a nobis factum, et post codicillos quosdam iam a nobis confectos, presentes facimus codicillos quos sicut testamentum seu aliam ultimam voluntatem nostram volumus observari.
In quibusquidem mandamus ut testamentum dompne Berengarie Alfonsi quondam compleatur, et mandetur execucione per infantem Petrum et infantem Jacobum filios nostros, in eis in quibus complendum et exequendum est et per nos non extitit completum.
Item, in remissionem peccatorum nostrorum parcimus et remittimus Bertrando de Canellis, et Bernardo de Cascallis, omnem odium et rencorem que habebamus eis; et ipsi faciant ius suis querelantibus et absolvimus dictum Bernardum de Cascallis a sentencia lata contra ipsum ratione facti uxoris Petri de Berga. Et mandamus restitui Berengario de Canellis bona que ei emparaveramus, ratione dicti filii sui. Et parcimus etiam omnibus et singulis aliis contra quos nos rancorem vel hodium haberemus.
Item, mandamus restitui Raimundo Ricardi, civi Barchinone, denarios quos ab eo habuimus in Valencia seu deduximus de debito suo, et Raimundo de Castropoyl, civi Ilerde, denarios quos ab eo habuimus injuste.
Item, dimittimus Arnaldo Caynot, capellano nostro, duo millia solidos mengorenses.
Item, mandamus ut recipiatur computum ab heredibus Arnaldi Scribe quondam, de debito quod ei debemus, et id quod ad solvendum remanet persolvatur eis de bonis nostris.
Item, mandamus ut karissimus filius noster infans Petrus, provideat per tres dies necessariis comestioni fratribus qui congregati fuerint in capitulo generali fratrum minorum, qui celebrari debet modo apud Cesaraugustam.
Item, mandamus restitui Petro de Ager, civi Ilerde quondam, quicquid ipse ostendet nos teneri persolvere ei, racione usure vel interesse cuiusdam debiti quod nobis manulevavit.
Item, mandamus persolvi Genesie, totum id quod ei restat ad solvendum de dote sua quam ei promissimus.
Item, confirmamus Jazberto de Barbarano, locum de Tallada quem sibi dedimus.
Item, rogamus karissimum filium nostrum infantem Petrum, ut faciat Arnaldum de Paucis franchum in vita sua, de omni questia et exaccione ac servitute regali.
Item, mandamus exsequi et observari R. Falconerii de Algizira, cartam donacionis quam sibi fecimus de quodam fundico sito in Muroveteri, prout in ea continetur, si injuste emparavimus ipsum ei.
Item, mandamus restitui Thomassio de Portu de Marsilla, quadraginta et sex libras et mediam melgorenses, in quibus ei tenemur, et viginti et quinque libras pro missionibus quas inde fecit.
Item, mandamus dari dicto Raimundo Falconerii, hospiti nostro, vestes completas competentes ei.
Item, mandamus restitui et deemperari Munio Martini, vel suis heredibus, illos mille solidos quos recepit in sale nostro Valencie, prout eos recipere consuevit.
Et mandamus etiam absolvi omnia emparamenta a nobis facta militibus regni Valencie, si injuste sunt facta.
Item, mandamus restitui episcopo et ecclesie Valencie, bladum totum et vinum et alia victualia que accipimus nobis ab eis.
Et mandamus etiam restitui quibuslibet aliis personis totum bladum et vinum, et alia victualia que ab eis nobis accepimus in hac gracia.
Item, mandamus quod Astrugo d'en Bonseynnor, alfaquinio nostro, non possit demandari aliquid ab aliqua aljama, ratione questie vel tributi aut cuiuslibet exaccionis seu demande regalis pro tempore preterito, usque modo pro aliquibus bonis suis cum ipsum inde quia sequebatur curiam nostram, et erat de domo nostra, franchum esse intellexerimus et velimus.
Item, infranquimus et franchum esse volumus Guillemonum de na Montaguda, supercocum nostrum, quantum ad bona que habet in Algeciria et terminis suis, ab omni questia et exaccione ac servitute regali, toto tempore vite sue. Et rogamus infantem Petrum predictum, ut ipsam franchitatem concedat ei et faciat observari.
Item, mandamus quod si que sentencie invenientur per nos late fuisse contra ius, ipse sentencie revocentur et emendentur per predictos filios nostros, prout iuris fuerit per unumquemque scilicet eorum in terris suis.
Item, damus et dimittimus capelle nostre altaris sancti Jacobi, quod est in ecclesia majori Valencie, et capellano eiusdem, presenti et futuris, in perpetuum, pro anima nostra, faticam et laudimium censualis ipsius capellanie et operatorium, pro quibus ipsum sit censuale.
Item, cum nos dedissemus hiis diebus monasterio Populeti castra et villas de Coponis et de Viciana, et de Paylerolto, et de Sancto Antolino, et de Timor, pro anima nostra, et inde fieri mandavissemus ac fecissemus cartam eidem monasterio, modo quidem cum hiis codicillis in cambium predictorum dimittimus et damus eidem monasterium, imperpetuum, villam Apiarie cum terminis et pertinenciis suis omnibus eiusdem ville et terminorum suorum, et cum omnibus que ibi habemus et habere debemus.
Item, dimittimus supercoco et coquinariis nostris caldarias et omnia apparamenta coquine nostre.
Item, dimittimus mulam nostram abbati et monasterio.
Item, mandamus dari Pedro Garcez, de domo nostra, qui captivus a sarracenis detinetur, in auxilium sue redemptionis, elemosinam quam dare consuevimus centum pauperibus singulis diebus, quam debemus de tribus mensibus proxime preteritis, exceptis centum solidos quos damus inde Jacobo pa et ayga de elemosina nostra.
Item, dimittimus ad captivos domus nostre redimendos, qui in hac guerra aput Luchente et aput Alcoy in posse sarracenorum captivati sunt, quinque mille solidorum regalium in auxilium sue redemptionis.
Item, dimittimus monasterio Populeti mille solidos regalium pro uno anulo quem ipsi monasterio dederamos, et volumus dare predicto infanti Petro filio nostro.
Item, dimittimus Poncio de Acde, racione servicii quod nobis fecit, mille solidos regalium.
Item, mandamus restitui Petro Cortici, civi Ilerde, quingentos morabetinos quos ab ipso habuimus racione cuiusdam hominis nomine Petro Guaspi, si ipsos injuste habuimus ab eodem.
Item, concedimus Guilaberto Sa Noguera, majordomo nostro, quod in vita sua non teneatur in regno Valencie residenciam facere, nisi voluerit, racione hereditatis quam habet in Uxone.
Item, mandamus persolvi Cerbordo, debitum quod ei debemus et dimittimus ei, racione interesse ipsius debiti duo mille solidus regalium.
Item, de debito quod debet nobis magister Hospitalis, mandamus redimi vaxellam nostram argenti, et de residuo persolvi quamtum sufficiat debitum Apiarie, pro quo ipsa villa est obligata. Et mandamus cartam predicti debiti Hospitalis reddi monasterio Populeti.
Item, mandamus persolvi archidiacono Urgelli debitum trium mille solidorum quod ei debemus cum albarano modo facto.
Item, omnia debita nostra predicta et alia que debemus familie nostre vel quibuslibet aliis personis, racione quitacionis vel alia racione, mandamus persolvi ab infante Petro et infante Jacobo, filiis nostris, prorata reddituum suorum quos habent a nobis.
Actum est hoc in Algizira, X kalendas augusti anno Domini M. CC. LXX sexto.
Presentibus Jacobi, Dei gracia Oscensi episcopo; Ugone de Mataplana, archidiacono Urgelli; P. de Rege, sacrista Ilerde; Alberto de Lavania, legum professore; et Arnaldo Caynnoti, capellano iamdicti domini regis.
Ego, Simon de Sancto Felicio, domini regis scriptor et publicus notarius, predictis interfui et ut publicus notarius presentes codicilos iamdicti domini regis scripsi mandato eiusdem, et hoc signum meum ut publicus notarius apposui +.
.
Signum + Guillermi de Castro Veteri, vicarii Barchinone et Vallensis, qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo, non cancellato nec in aliqua parte sui viciato, ex parte domini regis et auctoritate officii quo fungimur, auctoritatem impendimus et decretum, ut ei tanquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur; appositum per manum mei Bernardi de Cumbis, notarii publici Barchinone, regentisque scribaniam curie vicarii eiusdem civitatis, in cuius manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit, undecimo kalendas februarii anno Domini millessimo CCC secundo.
Presentibus testibus Jacobo de Montejudayco, Berengario Cortilio, jureperitis, et Bartholomeo de Villafrancha.
Et ideo ego, Bernardus de Cumbis, notarius predictus, hec scripsi et hoc meum signum hic apposui +.
Signum + Petri Aprilis, notarii publici Barchinone, qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali instrumento sive codicilis, et cum eodem de verbo ad verbum comprobatum scripsit, et clausit, undecimo kalendas februarii anno Domini M CCC secundo, cum litteris appositis in linea tercia, ubi scribitur "non".
Hoc est translatum sumptum fideliter, a quadam carta pergamenea cisa seu fracta in novem locis: in superiore parte alterum quarum intrat intus litteram, bene per unum palmum, alie vero non intrant nec tangunt litteram; in inferiori vero parte, est fracta dicta carta in sex locis seu partibus dicte carte, set non tangunt in aliquo litteram ipsius carte; et ipsa etiam carta est sigillata sigillo seu bulla plumbea illustrissimi domini Jacobi quondam bone memorie, regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani; et est dicta bulla imposita seu impresa in quadam membranula seu filis sirici crocei et vermillii, tenor siquidem dicte carte sequitur per hec verba:
.
Quoniam licitum est cuilibet ante et post confeccionem testamenti facere codicillos, idcirco nos, Jacobus, Dei gracia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, existentes in Algezira infirmitate detenti, et in nostro bono sensu et bona memoria constituti presentes facimus codicillos; in quibus volumus et mandamus quod iidem codicilli habeant tantum valorem quantum et testamentum iam a nobis conditum, quod est in monasterio Populeti, et quod etiam ita valeant sicut testamentum et codicilli et quelibet voluntas ultima possunt valere.
In primis siquidem eligimus nostros manumissores infantem dompnum Petrum et infantem dompnum Jacobum, filios nostros, et rogamus eos in fide Dei et nostra ut ipsi compleant testamentum nostrum quod est in Populeto bullatum duabus vel tribus bullis, et presentes codicillos nostros, et si forte in ipso testamento nostro continentur alii manumissores, nolumus quod ipsi sint in dicta manumissoria, set ipsos ambo solos nostros eligimus manumissores.
Et rogamus ac commitimus eos, ut dictum testamentum nostrum et presentes codicillos compleant et faciant compleri, et debent hoc facere istis rationibus tum scilicet quia habuerunt in nobis bonum patrem, tum quia ultra illud quod pater noster nobis dimisit acrevimus eis, inter conquestas et empciones et alia melioramenta decuplum quam pater noster nobis dimisit, et tum etiam quia eos nutrivimus a puericia et debent propterea reducere melius ad memoriam nostram complere voluntatem, propter ista debita que habent nobiscum.
Et damus eis qui reducant eis ad memoriam execucionem testamenti ac codicillorum nostrorum, venerabilem Terrachonensem archicepiscopum, et abbatem monasterii Populeti, quoniam nos in ipso monasterio nostram eligimus sepulturam ac fieri volumus in eodem.
Rogamus etiam predictos filios nostros et manumissores, quod illis qui tenent a nobis in pignore villas ac alia quelibet loca nostra, ratione debiti quod eis debemus, quod ipsi ea loca non auferant nec forcient eisdem, immo faciant eos habere et tenere ea loca que a nobis tenent obligata, donec sint persoluti et integrati de debitis que eis debemus.
Et si forte fuerit aliquis qui non teneat pignus a nobis et ostenderit per testes vel cartas debitum quod nos ei deberemus, quod nichilominus teneantur persolvere ipsa debita eidem, et illi credatur inde simpliciter et sine magna sollempnitate, et sicut haberetur ius de uno simplice homine, sic ius habeatur de eisdem.
Item, statuimus et mandamus quod de injuriis quibus tenemur seu quas fecimus alicui seu aliquibus, audiant ipsi filii nostri bene et simpliciter et sine magna sollempnitate, et habita inde deliberacione cum hominibus sapientibus eas incontinenti restituant et emendent. Et si forte nos alicui suam hereditatem injuste emparavimus, ipsam restituant eidem.
Item, dicimus et volumus, et mandamus, quod illa legata que fecimus in nostro testamento predicto, quod est in Populeto, persolvantur de decima quam dominus papa nobis concessit. Et retinemus ad solvendum ea que in nostro testamento continentur decimam duorum primorum annorum, ex illis sex annis ad quos nobis per summum pontificem est concessa: decimam scilicet Aragonum et Catalonie, et Maiorice, et Montispessulani (si ipsa Montispessulani nobis est concessa), decimam Rossilionis, Ceritanie et Confluentis; quia decimam regni Valencie dimittimus pro tenenda frontaria contra sarracenos, et quod christiani ipsam habeant contra ipsos in servicio Jesuchristi. Et si forte solutis predictis aliquid superabit de dicta decima Aragonum, Cathalonie, Maiorice et Montispessulani, Rossilionis et Ceritanie, et Confluentis, dictorum duorum annorum, totum id quod superabit detur ad faciendum et perficiendum ecclesiam beate Marie Vallis Viridis, quam nos fieri facimus, et operi capelle nostre Montispesulani, et operi beate Marie de Podio Valencia, ultra illas sexcentas duplas auri quas nos nuper dum eramus in Xativa dedimus ad ipsum opus, et quas Berengarius Dalmacii tenet.
Et quod etiam fiat inde opus sancti Vincencii, quam nobis emparavimus et facimus fieri, ita scilicet quod fiant quinque domus similitudini illius domus que iam est ibi facta et cum ipsa erunt six domus; et sit una in directo alterius, et inter unam et aliam fiat unus pons, et super unumquemque ipsorum poncium construatur et fiat unum altare, in unoquoque quorum stabiliatur unus presbiter qui singulis diebus celebret divina oficina ibidem, taliter scilicet quod infirmi qui jacent in hospitali possint ipsum videre.
Mandamus etiam quod fiat ibi unum claustrum in corallo prope ecclesiam, et unum refectorium prope ecclesiam, et unum dormitorium aliquantulum longius, sicut fit et construitur in domibus ordinum.
Et si hiis factis et completis, et factis quatuor tapiis seu parietibus in orto sancti Vincencii, ultra parietes qui iam sunt ibi, qui quidem sint de crusta calcis ab hoc ut nemo possit ibi intrare; aliquid superaverit de dicta decima dictorum duorum annorum, illud residuum dicte decime ipsorum primorum duorum annorum dimittimus infanti dompno Petro et infanti dompno Jacobo, filiis nostris predictis, unicuique scilicet decimam terre sue.
Et si forte aliquo casu decima fuerit ratione aliqua impedita, mandamus quod omnia debita nostra, injurie et legata, persolvantur de redditibus nostris.
Volumus etiam et mandamus, quod bona domus seu hospitalis sancti Vincencii, bestiare scilicet et redditus, mittantur omnia et expendantur in illis qui serviunt in ecclesia sancti Vincencii, et in pauperibus eiusdem monasterii.
Item, volumus et mandamus, et multum kare dictos nostros filios deprecamur, quod diligant et deffendant ordines et ecclesias, et quod caveant sibi quod per ipsos nec per alios non sint gravate nec maletractate injuste. Necnon etiam et quod ament, honorent, deffendant atque custodiant cum de hoc teneantur suos richos homines et milites, qui sunt in terris cuiusque ipsorum ipsis eis bene servientibus sicut debent; sed nichilominus faciendo eis honores illos, volumus quod in justicia teneant ipsos, ita quod maiores non faciant injuriam minoribus. Rogamus etiam eosdem et mandamus eis, ut diligant suas civitates et eas custodiant et deffendant; et hic idem dicimus de aliis populis terre minoribus, quoniam reges honorantur et iuvantur multum per suas civitates et populos. Et id quod ab eis habeant, habeant ab eis cum gratitudine ipsorum, et taliter quod possint illud tolerare, quia per pravam dominacionem regnum destruitur et perditur. Et preterea, si suum populum dilexerint Deus diliget eos amplius, et ipsi melius facient facta sua.
Insuper confirmamus et laudamus illam particionem quam nos fecimus in Barchinone de regnis nostris, inter dictos infantes dompnum Petrum, et infantem dompnum Jacobum, filios nostros; et rogamus eos ac mandamus eisdem sicut pater potest mandare filiis, et eos rogare quod ipse se invicem diligant et honorent, et quod aliquis traditor nec adulator non possit inter eos seminare discordiam, nec eos etiam separare, quoniam rationem habent diligendi se invicem, cum sint filii eiusdem patris et matris, et debent se precordialiter, plus quam alii homines peramare.
Item, rogamus eos et mandamus eisdem, et infanti dompno Petro predicto, specialiter, quod recordentur de nobili dompna Sibilia de Saga, et de Jacobo, Dei gracia Oscensi episcopo, et de Hugone de Mataplana, archidiacono Urgellensi, et de Petro de Rege, sacrista Ilerdensi, et de Arberto de Lavania, judice curie nostre, et de capellano nostro. Rogantes eumdem infantem Petrum, ut eidem capellano de canonia Terrachone quam sibi promisseramus impetrari faciat provideri. Et predictos omnes comendamus in fide ipsorum, et quod recordentur etiam de tota familia nostra que nobiscum esse consuevit. Et quod dictus infans Petrus hereditet illos omnes de familia nostra qui non sunt hereditati, ita quod possint inde vivere competenter et quod recipiat eos pro suis.
Insuper etiam, dimittimus eidem infanti Petro tres falconerios nostros, scilicet Johanem de Peralta, et Balagarium et Andreum Eymerici, ut ipsos hereditet de terris sarracenorum competenter, et ipsi tenent gruherios multum bonos, et volumus ut ipsos habeat dictus infans Petrus.
Item, rogamus dictum infantem Petrum, quod pro eo quia nos promissimus summo pontifici, et missimus inde sibi cartam nostram bullatam, quod eieceremus sarracenos de terra nostra, et hoc idem iam promisseramus ante altare nostre domine sancte Marie Valencie, et pro eo etiam quia summus pontifex nobis dictam decimam concessit ratione predicta, idem infans Petrus prorsus eiiciat sarracenos de regno Valencie, ita quod nullus ipsorum sarracenorum remaneat ibi, nec sous nec alterius pro peccunia vel censu, aut pro redditu inde habendis, vel alio modo, et quod hoc non mutet aliqua ratione.
Capellam autem nostram taliter dividimus, videlicet quod crux cum capmaseo detur monasterio Populeti, cum omnibus rectalibus eiusdem capelle qui sunt ibi,tam scilicet cum illo rectabulo beate Marie quod rex Castelle dedit nobis, quam cum aliis. Et quod capmaseus predictus sit semper dicti monasterii Populeti, ita quod nunquam possit alienari, dari, vel vendi. Et dentur etiam eidem monasterio sex calices argenti superaurati eisdem capelle nostre. Alias vero duas cruces et capas officiandi, et dalmaticas, damus et dimitimus ecclesie sancti Vincencii.
Item, volumus quod de illa corrigia que est in domo Populeti, in comanda sit ipsius monasterii Populeti, solutis prius tribus milibus solidis, pro quibus est pignori obligata.
Item, dimittimus dicte domui Populeti, totam vaxellam nostram argenti, ita ut inde fiant rectabuli ad opus ipsius monasterii et ecclesie eiusdem.
Item, ad solvendum debita et legata nostra, et ad restituendum nostras injurias, dimittimus debitum quod debet nobis magister Hospitalis.
Volentes nichilominus et mandantes, quod omnes donaciones et assignaciones quas nos fecimus, et violaria que dedimus, teneantur firmiter et penitus observentur et non mutentur aliquo modo.
Volumus etiam et statuimus, ac mandamus, quod si contigerit quod debita nostra et legata atque injurie de nostris bonis persolvi debeant, ut superius continetur, et non possint persolvi de dicta decima, infans dompnus Petrus et infans dompnus Jacobus, filii nostri, ea persolvere et restituere teneantur, ita quod quisque ipsorum solvat ex eis suam partem pro rata reddituum quos a nobis habent.
Item, dimittimus hospitali sancti Vincencii lectum nostrum, et cortinas et coopertorias, et senos, ad opus pauperum; et volumus quod vestes nostre donentur et dividantur pauperibus verecundis. Necnon etiam dimittimus, damus, et cedimus monasterio Populeti pro anima nostra, medietatem; et totum quod habemus in villa Avinaxis, quam Uguetus de Angularia tenet.
Recognoscentes quod illa vendicio que inde facta fuisse dicitur a nobis Raimundo Petri, civi Ilerde quondam, fuit ficta et non vera.
Insuper etiam cum hiis codicillis damus, concedimus et cedimus iam dicto filio nostro infanti Petro, in nostra presencia constituto, totum plenum locum nostrum et omnia iura nostra et acciones atque demandas, reales et personales, et cuiuscumque alterius generis et jurisdiccionem totam, tam meri quam mixti imperii quem que et quas habemus et habere possumus seu debemus in comitatu et vicecomitatu Urgelli, ratione donacionis, obligacionis, cessionis, aut alia quelibet ratione, et contra quascumque etiam personas tenentes aliquid de dicto comitatu vel vicecomitatu, aut ratione eiusdem comitatus vel vicecomitatus nobis obligatas quocumque iure, modo, vel causa.
Constituentes inde eumdem ut heredem nostrum, actorem et procuratorem in rem suam propriam ad agendum, defendendum, replicandum et reconveniendum, et ad suam omnimodo voluntatem inde penitus faciendam.
Actum est hoc in Algeciria XIII kalendas augusti anno Domini millesimo CC LXX sexto.
Presentibus testibus et hoc omnia videntibus et audientibus, Jacobo, Dei gracia Oscensi episcopo; Hugone de Mataplana, Urgellensi archidiacono; P. de Rege, sacrista Ilerde; Alberto de Lavaneria, legum proffessore, et Arnaldo Caynnot, capellano domini regis.
Ego Simone de Sancto Felicio, domini regis scriptor, et publicus notarius, predictis interfui et ut publicus notarius presentes codicillos iamdicti domini regis scripsi mandato, et hoc signum meum ut publicus notarius aposui +.
.
Sig+num Bartholomei de Villafrancha, gerentis vices Romei de Marimundo, vicarii Barchinone et Vallensis, qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo, ex parte domini regis et dicti vicarii, et auctoritate qua nos fungimur, auctoritatem impendimus et decretum, apponnitum per manum mei Bernardi de Aversone, notarii publici Barchinone, regentisque scribaniam curie vicarii eiusdem civitatis, in cuius posse dictus gerens vices vicarii hanc firmam fecit kalendas julii anno Domini millessimo CC nonagessimo tercio.
Presentibus testibus Guillermo Petro Burgessii, et Berengario de Villafrancha.
Et ideo ego, Bernardus de Aversone, notarius predictus, hoc meum signum hic aposui +.
Ego Petrus Aguilonis, notarius publicus de Tarrega, hoc transcribi iussi et meum signum feci +.