Incorporem el text incomplet de les Corts d'Aragó de 1188, celebrades a la ciutat de Huesca i presidides pel rei Alfons II d'Aragó. Hem transcrit l'edició efectuada per José Mª Ramos Loscertales, publicada a l'Anuario de Historia del Derecho Español l'any 1924
Constitutiones domni Ildefonsi, regis Aragonensis, comitis Barchinonensis et marchio Provincie, coram baronibus, militibus, multoque populo regni Aragonum, virisque sapientibus, apud Oscham solemniter promulgate, sub anno Incarnationis Domini M. C. LXXX. VII, Era M. CC. XXVI, mense janerii.
[1] Constituimus perpetuo observandum per universa ecclesia sive locis religiosis Aragonum, quod nullus subditorum nostrorum, sive fuerit privata persona sive miles, audeat prefata loca, in personis vel in rebus, aliquatenus gravare vel molestare. Qui vero contra presumpserit, subiaceant penis et quotis a nobis constitutis.
Precise inhibentes quod nemo in clericos vel religiosas personas violentas audeat inicere manus, vel eos diffidare. Sciturus quod si contrafecerit, amore nostro privatus iuxit, quod de nostro et curie nostre arbitrio fuerit corporalem sive pecuniariam penam incurret.
[2] Quicumque miles hominem christianum occiderit, ubi ab eo coram testibus fuerit diffidatus, vel nisi defendendo fecerit, habetur pro proditore.
[3] Nullus homo rapiat vel ropet vaccas, oves, equas, vel ullum ganatum, nec faciat ullam roperiam. Et qui fecerit reddat ea suo domino in duplo, et pectet domno regi C morabetines. Et qui ropaverit in camino publico perdet amorem domni regis, et peitabit ei mille morabetines, et conquerenti dupplum rei perdite vel ablate.
[4] Similiter nemo audeat pignorare in camino publico, nec in villa vel loco populato. Et qui contrafecerit peitabit ei mille solidos, scilicet domno regi, et homine pignorato dupplum rei quam accepit reddat.
[5] Nullus homo audeat pignorare boves arechos, nec vaccas, nec equas bravas, propter ullum clamum. Et qui fecerit pectet eas in dupplo seniorum, et domno regi C morabetines.
[6] Si quis habuerit querimoniam contra aliquem per hereditatibus vel debitis, vel aliquibus causis, faciat primum sagrationem in illo homine de quo habuerit querimoniam, et nisi ille voluerit ei facere directum, faciat inde querimoniam domno regi vel eius justiciis, merinis, judicibus et alcaldes, apud quos inveniat directum.
Et si ille de quo facta fuerit querimoniam noluerit complere directum predicti, stringant eum donec faciat directum, vel donent licentiam pignorandi ipsi clamanti, tamen non pignoret oves vel vaccas si alia pignora poterit accipere.
Sin autem liceat ei pignorare oves vel vaccas, tali modo ut teneat eas manifeste per IX dies, nec occidat eas.
Si vero dominus pignoris voluerit ei dare fidancias de directo per forum terre, accipiat et reddat pignora, quod si non habuerit ibi fidancias de directo scilicet dominus pignoris, vel homines sui, donent manulevatores et recipiantur atque pignora reddantur; et postea, si potuerint habere fidanças de directo, illa pignora sit solta, et manulevator similiter, nec redeat postea in ipsa manleuda et teneat ea que recepit per forum terre, donec habeat suum directum consecutum.
Et si illa pignora non tenuerit infra IX dies vel postea dum ea tenuerit per forum terre, ceciderit ea vel inde aliquid perdiderit per suam culpam, paccet eam in dupplo domino, similiter domno regi M morabetines.
[7] Quicumque fecerit roperiam et admonitus a clamante, et a merino regis, noluerit restituere malefacta cum toto constituto, omnes juncte terre ipsius merinie insurgant et veniant super illum malefactorem ubicumque se miserit cum ipsa roperia vel malefacta; simul cum quanto sit emendata peitabit quotis senior loci, in quem se miserit qui roperiam fecerat, hominibus illius loci quidquid dampnum per eum eis evenerit.
[8] Nullus homo, scienter, manuteneat vel cooperiat, vel recipiat latronem vel raptorem, et qui fecerit, si est miles et fuerit super hoc comprobatus, vel convictus, vel apud eum latro vel raptor a clamante, vel a merino, vel ab alio domni regis homine fuerit inventus, teneantur reddere illum latronem vel raptorem si fuerit miles vel alius domno regi vel eius justiciis, quod si non reddiderit pectabit ipsa facta conquerenti in duplo, et domno regi mille solidos, et corpus suus subiaceat mercedi domni regis.
Si vero alius homo fuerit preter militem de superioribus causis convictus vel comprobatus, si non reddiderit laronem vel raptorem hominibus regis, sicut dictum est supra, eandem penam de constitutione domni regis sustinebit, quam latro vel raptor subire deberet, sub cognitione tamen domni regis sueque curie, ac sicut fuerit de mercede eius.
[9] De hominibus autem villarum in hac re constitutum est, quod si huius rei iuxta prefatum modum fuerint culpabiles inventi similiter teneantur reddere latronem, vel raptorem, et iuvent eos capi a clamante vel a domno regis hominibus, quod nisi compleverint, ita pectabunt in duplo conquerenti dampnum a latrone vel raptore illatum, et domno regi mille solidos.
[10] Nulla civitas, nec aliqua villa, faciat marcham in aliam villam postquam in illam qua fuerit fideiussor vel debitor, set veniat ille qui conqueritur ad illum locum ubi fuerit ille de quo fiet querimonia, et ostendat querimoniam suam justiciis, merinis, zavalmedinis, judicibus et alcaldibus, et illi faciant fieri clamanti directum, vel satisfaciant illi de rebus illius de quo fit querimonia, set si non habuerint reddant corpus illius conquerenti.
Si vero non ita compleverint supradicti iuri et stiterit orum [sic] culpa vel negligentia, teneantur de suo propio reddere querelanti totum illud quod debebant consequi ab illo die de quo fecerat querimoniam.
[11] Latro, vel alius maleficus, captus, si aufugerit. Repteritur unde eius in scribto memoriali a justiciis vel merinis illius loci unde aufugerit, ut dicatur de cetero: “Latro vel maleficus vestri initus”.
Si vero eorundem culpa, vel minus deligenti custodia, aufugerit, de facultatibus eorum satisfiat querelantibus in tantum quatenus fuerit dampnum quod receperant.
[12] Quicumque, numorum vel alterius rei mercede accepta, ocultabit, celabit vel ibi fecerit celare querimoniam de qua domnus rex iusticiam suam percepturus erat, tantumdem in duplo prestet domno regi quantum ei de ipsa querimonia proventurus esset.