Continuant amb la introducció de la recopilació de Gener Gonzalvo Bou, s'incorporen els textos de les constitucions catalanes de Pau i Treua atorgades durant el regnat de Pere I d'Aragó, promulgades en 1198, 1200, 1202 i 1207
Divinarum et humanarum rerum tuicio ad neminem magis quam ad principem pertinet, nichilque tam proprium debet esse boni ac recti principis quam iniurias propulsare, bella sedare, pacem stabilire et informare, et informatam subditis conservandam tradere, ut de eo non incongrue dici et predicati possit, quod a principe regum dictum est: "Per me reges regnant et potentes scribunt iusticiam".
Eapropter ego, Petrus, Dei gracia rex aragonensis et comes barchinonensis, publice utilitati totius terre mee consulere et possidere satagens et intuitu divini numinis, tam ecclesiasticas quam religiosas personas, cum omnibus rebus suis, nostre proteccionis presidio vallere ac perpetuo munire cupiens, anno ab Incarnatione Domini M1 CCº, Vº idus iunii, habito apud Barchinonam super hoc tractatu et deliberacione cum venerabili viro Raimundo, Terrachone archiepiscopo, et suffraganeis suis, omnibusque magnatibus sive baronibus terre mee, quia unanimiter omnibus iustum et equum visum est, et comuni utilitati expedire ut in dicta terra mea, a Salsis usque ad Dertusam et Ilerdam, cum finibus suis, pax et treuga instituatur, et nephanda raptorum et predonum audacia exterminetur; predictorum omnium assensu et voluntate omnibus, tam clericis quam laycis, qui in inamdicta terra mea degere noscuntur, treugam et pacem secundum formam infra positam et prescriptam, tenendam et inviolabiliter observandam iniungo meque eciam ad observandum, et in eos qui eam violaverint vindicandum alligo et astringo.
[1] In primis igitur, parentum meorum sequens exempla, cum predicti archiepiscopi et suffraganeorum, necnon et aliorum nobilium virorum consilio, ecclesias omnes et earum cimiteria, quia speciali hominum censura in bonis Dei intelliguntur, sub perpetua pace et securitate constituo, ita quod nullus eas vel earum cimiteria vel sacraria cuiuscumque ecclesie in circuitu constitua invadere aut infringere presumat, nichilque inde abstrahere attemptet, feriendis huius statuti temeratoribus pena sacrilegii, eiusdem loci episcopo inferenda, et satisfaccione dupli dampni quod fecerunt ei qui passus est prestanda.
[2] Ecclesias quoque incastellatas, sub eadem pacis et treuge defensione constituo, ita tamen quod si raptores vel fures in eisdem ecclesiis predam vel alia maleficia congregaverint, querimonia ad episcopum in cuius episcopatu comissum fuerit, et ad me sive ad baiulum meum deferatur, et extunc nostro iudicio vel quod comissum fuerit emendetur, vel a pace predicta ecclesia sequestretur.
[3] Dominicaturas quoque canonicorum et monasteriorum, sub eadem pacis securitate constituo, pena dupli restitucionis imminente eis qui eas invadere presumpserint.
[4] Set et clericos, monachos, viduas et sanctimoniales eorumque res, tam mobiles quam immobiles, sub eadem pacis defensione nostra auctoritate constitutos, nemo apprehendat, et nichil eis vel rebus suis, iniurie vel dampni inferat, nisi in maleficiis cum armis inventi fuerint. Tunc enim iniuriam vel dampnum quod ibidem passi fuerint, sibi imputent, et pro pace fracta non requiratur. Si vero aliquis in aliquem istorum violentas manus iniecerit, vel eis aliquid abstulerit, ablata in duplum restituat, et de iniuria nichilominus iudicio episcopi in cuius diocesi factum fuerit ille satisfaciat. Sacrilegii vero penam episcopi dependat.
[5] Emunitates quoque Templi et Hospitalis Iherosolimitani necnon et aliorum locorum venerabilium, sed et ipsos venerabiles fratres Templi et Hospitalis, et aliorum locorum venerabilium, cum omnibus rebus suis, sub eadem pacis deffensione et pene interminacione pariter cum clericis et ecclesiis constituo.
[6] Villanos et villanas et omnes res eorum, tam mobiles quam semoventes, videlicet boves, oves ceteraque animalia minuta, et asinos et asinas, equos, equas ceteraque animalia, sive sint apta ad arandum sive non, sub pacis et treuge securitate constituo, ut nullus eos capiat vel alias in corpore proprio, vel in rebus mobilibus eis dampnum inferat, nisi in maleficiis inventi fuerint vel in cavalcatis cum dominis suis vel aliis ierint. Sed cum ad propria fuerint reversi securi permaneant, ita tamen quod siquis de eis conqueratur iuri stare cogantur.
[7] Preterea, sub pene interminacione prohibeo ut nullus in predicta terra mea predam facere presumat de equabus, mulis, mulabus, bobus, vaccis, asinis, asinabus, arietibus, ovibus, yrcis, capris, porcis, sive eorum fetibus. Oves tamen, capras, yrcos, porcos et sues rusticorum ad milites pertinencium de alodiis eorum, in hac pace sint, eo excepto quod superius dictum est. Quod si fecerit penam dupli restituar. Neque mansiones villanorum, nisi sint in alodio militum, neque columbaria, neque molendina, nequa apium alvearia, neque palearia aliquis diruat vel incendat, vel alias ignem ad nocendum subponat, neque oliveta succidat.
[8] Terras in contencione positas, nullus villanus laboret postquam inde commonitus fuerit ab eo in quo iusticia placiti non remanserit. Si vero ter commonitus fuerit iuri stare noluerit, et eas laboraverit, et propterea dampnum susceperit, non requeriratur pro pace fracta, salva tamen pace bestiarum in usum laboracionis deditarum et eorum qui eas gubernaverint, cum omnibus que secum portaverint. Nolo enim quod propter contumaciam rusticorum aratoria animalia depredentur, invadantur vel disperdantur.
Vomeres et alia aratoria instrumenta sint in eadem pace, ut ille vel illa qui cum predictis animalibus araverit vel ea gubernaverit, vel ad ea confugerit, cum omnibus que secum portaverit velhabuerit, eadem pace muniatur, et nullus homo ea animalia pro plivio vel alia occasione capere vel rapere presumat. Siquis contra huiusmodi constitucionem comiserit dampnum, componat illi cui malum fecerit infra XV dies simplum sive pena. Post XV dies, duplum, prestandis insuper LX solidis episcopo et michi, ad quos querimonia fracte pacis et treuge dinoscitur pertinere, si milites fuerint, vel eorum filii et nobiles, baiuli vel homines villarum, tenentur pena pacis et treuge si eam fregerint. Rustici vero, et omnes alii homines, penam prestent XX solidorum. Siquis autem fideiussor extiterit, si fidem non portaverit, de suo proprio pignoretur, servata tamen pace bestiarum in usum laboracionis deditarum, nec pro pace fracta habeatur.
[10] Si vero infra XV dies primos, temerator constitute pacis et treuge, simplum non emendaverit, postea ut dictum est, duplum prestet. Ita quod medietatem istius dupli habeat querelator, et alteram medietatem episcopus et ego, qui ad hanc iusticiam faciendam [cum] predicto episcopo extitero coadiutor. Et insuper, si infra predictos XV dies, per me vel per episcopum, vel per nuncium vel per nuncios nostros, idem temerator commonitus dampnum non emendaverit, exinde ipse malefactor et complices sui, coadiutores et consiliatores eius, a predicta pace et treuga separati intelligantur. Ita quod malum quod propter hoc eis fuerit illatum, non requiratur pro pace et treuga fracta, servata tamen pace bestiarum et instrumentorum aratoriorum. Set si malefactor et adiutores eius, iamdicto queralenti ullum malum fecerint, emendetur pro pace fracta.
[11] Vias publicas sive caminos vel stratas, in tali securitate pono et constituo, ut nullus inde iter agentes invadat, [vel] in corpore proprio, sive in rebus suis, aliquid iniurie vel molestie inferat, pena pese maiestatis imminente ei qui contrafecerit post satisfaccionem dupli de malefactis et iniuriam dampnum passo prestitam, militibus exceptis et eorum filiis qui inter se guerram habuerint manifeste, et exceptis propriis hominibus quos dominis in caminis capere liceat.
[12] Illud autem generaliter omnibus interdico atque prohibeo quatenus animalia aratoria nulla racione nec etiam pro delicto domini sive pro debito depredati quis audeat vel pignorare presumat.
[13] Proditores dominorum suorum, qui secundum consuetudinem scriptam, innocenciam suam purgare noluerint, ab hac pace et securitate, tam eos cum honoribus suis, quam eorum complices et fautores, excludimus et excipimus.
[14] Salvitates quoque tocius terre mee predicte, tam novas quam antiquitus constitutas, vel in futurum constituendas, consilio episcopi et vicarii regis, sub predicta pace et securitate ponimus et constituimus.
[15] Fures et latrones et eorum receptatores, si redirigire malum quod fecerint noluerint, vel directum facere contempserint, a predicta pace et securitate seducimus.
[16] Siquis vero, alium ex quacumque causa obnoxium dixerit, querimoniam de eo episcopo vel baiulo meo faciat. Et si per episcopum vel baiulum meum se emendare noluerit infra XXX dies, et ab episcopo excomunicatus fuerit, deinde a predicta pace et securitate alienus existat, cum omnibus rebus suis, servata tamen ignis apposicione, donec ad satisfaccionem veniat, et hoc inter dominos et vassallos intelligatur. Inter alios vero non solum incendium removeatur ut non apponatur, set eciam bestie aratorie in omnibus reserventur, et a nullo capiantur neque ledantur.
[17] Insuper, dominicaturas nostras et habitatores earum et res eorum, mobiles et immobiles, et eorum pignora, et homines nostros et ecclesiarum, et locorum religiosorum, sive in civitatibus, vel in villis, vel aliis locis habitantes, et omnes res eorum, mobiles et immobiles, et pignora sub predicta pace et securitate constituimus.
[18] Preteresa, sanccimus ut nullus in mansis nostris, vel ecclesiarum, vel locorum religiosorum, vel hominum in villis habitantium quicumque teneat, in vicis habitatoribus, procuraciones, albergas, acaptes sive exacciones aliquas exigere vel facere presumat; et hoc totum intelligatur bona fide et bono intellectu. Quod qui fecerit sicut pacis violator de pace teneatur.
[19] Volumus etiam firmiterque mandamus sub predicte pacis constitucione, ut si homines militum comunia habuerint animalia cum hiis qui sub pace predicta sunt constituti, licet milites et eorum domini inter se guerram habuerint, pars rusticorum illorum sit sub pace et treuga racione comunionis quia ad pacem nostram spectant, et quia redempcionem inde habuimus. Si vero barones nostri vel milites inter se guerram habuerint, ad expugnandum castrum inimicorum suorum venerint, et expugnando ignem in ipso corpore castro subposuerint, nobis non teneantur pro pace fracta et violata.
[20] Violatores autem pacis teneantur satisdare, et pignora mittere in manu vicarii nostri, in propriis personis. Si tamen dominus qui eos ad maleficium duxerit, vel ad guerram voluerit satisdare, et pignora mittere, pro se et pro militibus qui de domo sua fuerint, et pro hominibus qui de familia sua fuerint, recipiantur. Si vero homines monasteriorum vel ecclesiarum, vel aliorum locorum religiosorum, inter se dampnum dederint, in corpore sive in rebus, et querimonia ista ad vicarium regis pervenerit, remittat eum vel eos ad dominos proprios. Et si ipsi, infra XV dies dampnum in posse dominorum suorum resarcire noluerint, deinde vicarius regis accipiat pignora in propriis personis, et causa illa fine debito terminetur sub eius examine.
[21] Exadarios et bordarios, pelliparios et sutores, textores et omnes ministrales, sub hac pace et securitate ponimus et constituimus.
Ego, Petrus, Dei gratia rex Aragonum et comes Barchinone, pro Dei amore et subditorum meorum utilitate, iuro per Deum et hec sacrosancta quatuor Evangelia, quod predictam treugam et pacem firmiter tenebo et observabo, et teneri et observari ab omnibus meis volo atque precipio. Quam siquis infregerit, non habebit meum amorem, set sub acuyndamento meo erit, quousque supradicto modo restituat quod rapuerit vel infregerit.
Signum + Petri, Dei gracia rex Aragonum et comitis Barchinone.
Sig+num Dalmacii de Crexello, qui hec iuro. Sig+num G[ueraldi] de Capraria, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Cardona, qui hec iuro. Sig+num Arberti de Castro Vetulo, qui hec iuro. Sig+num Ioffre de Rochabertino, qui hec iuro. Sig+num Raimundo de Villa Mulorum, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Crexello, qui hec iuro. Sig+num Petri de Torrezella, qui hec iuro. Sig+num Arnaldi de Lerz, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Munellis, qui hec iuro. Sig+num Arnaldi de Salis, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Pelacons, qui hec iuro. Sig+num Iaufre Guilabert, qui hec iuro. Sig+num Petri Raimundi de Villademan, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi Umbert, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Olivis, qui hec iuro. Sig+num Arnaldi de Foxa, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Sancto Vincencio, qui hec iuro. Sig+num Raymundi de Malan, qui hec iuro. Sig+num Guilllelmi de Salis, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Calders, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Guardia, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Guardia de Montserrat, qui hec iuro. Sig+num Bertrandi de Avinione, qui hec iuro. Sig+num Poncii de Bauzaren, qui hec iuro. Sig+num Petri de Olon, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de Lupia, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Gerundella, qui hec iuro. Sig+num Bernardus de Cheralto, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi Bernardi de Manleu, qui hec iuro. Sig+num Gilaberti de Scintillis, qui hec iuro. Sig+num Berengarii de Centelles, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Manleu, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de Vilagelans, qui hec iuro. Sig+num Bertrandi de Bellpuig, qui hec iuro. Sig+num Bernardi Ermengaudi, qui hec iuro. Sig+num Raimundi Alamany, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de Balaiono, qui hec iuro. Sig+num Xerimar de Castro Terçol, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de Savasona, qui hec iuro. Sig+num Berengarii de Medala, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Rivo Pirorum, qui hec iuro. Sig+num Berengarii de Bellfort, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Bellfort, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de Barcia, qui hec iuro. Sig+num Arnaldi de Leroic, qui hec iuro. Sig+num Drud de Lugos, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Ripis, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de Villa Francha, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Sancto Vincencio, qui hec iuro. Sig+num Arnaldi de Taradello, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Sancto Egidio, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Rieria, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi Adalert de Zarca, qui hec iuro. Sig+num Berengarii de Castellet, qui hec iuro. Sig+num Petri de Villa Francha, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Allion, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de Papiol, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Torrellas, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Insula, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Caza, qui hec iuro. Sig+num Petri de Tarrega, qui hec iuro. Sig+num Petri de Paula, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Valle magna, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de Villare, qui hec iuro. Sig+num Petri de Castellet, qui hec iuro. Sig+num Arnaldi de Aquilar Vilacorba, qui hec iuro. Sig+num Arnaldi de Perela, qui hec iuro. Sig+num Arberti de Rusticans, qui hec iuro. Sig+num Corbiach, qui hec iuro. Sig+num Berengarii Danamia, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de Montornes, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Sancto Iuliano, qui hec iuro. Sig+num Arnaldi de Castro Bono, qui hec iuro. Sig+num Raimundi Gaucerandi, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Cervaria, qui hec iuro. Sig+num Petri de Mataplana, qui hec iuro. Sig+num Hugoni de Mataplana, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de Portells, qui hec iuro. Sig+num Petri de Mataplana, qui hec iuro. Sig+num Hugoni de Mataplana, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de Portella, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Guardia, qui hec iuro. Sig+num Petri de Clarmont, qui hec iuro. Sig+num Raimundi d'd'Enveig, qui hec iuro. Sig+num Petri de Traveseris, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de Mazanos, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Canet, qui hec iuro. Sig+num Petri de Menova, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Urg, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Termes, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Canet, qui hec iuro. Sig+num Poncii de Vernet, qui hec iuro. Sig+num Ademarii de Mosset, qui hec iuro. Sig+num Guillermi de Castro Novo, qui hec iuro. Sig+num Iauzaberti de Nura, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Totzo, qui hec iuro. Sig+num Poncii de Turre, qui hec iuro. Sig+num Raimundi de Camplonch, qui hec iuro.
[Incipiunt constituciones pacium et treugarum quas constituit dominus rex Petrus primus Aragonum et comes barchinone, filius domini regis Ildefonsi]
Hec est pax quam constituit dominus Petrus, Dei gracia rex Aragonum, comes Barchinone, pro comuni utilitate consilio suorum procerum confirmando, per totam Cathaloniam, videlicet a Salsis usque ad Ilerdam, quamvis retro temporibus ab antecessoribus nostris fuerit introducta et constituta.
[1]Cum autem ea que divino cultui fuerunt deputata primo pre occulis debemus habere, in prima pacis constitucione sub pace nostra et treuga ponimus omnes ecclesias cum XXX passibus ecclesiasticis suique sacrariis. Eas vero ecclesias in quibus raptores vel fures predam vel furta congregaverint vel malefaciendo inde exierint vel illuc redierint tamdiu salvas esse iubemus donec querimonia malefacti ab episcopum loci perveniat. Et si idem episcopus amonitus emendare noluerit, vel malefactores de ecclesiis non expulerit, eadem ecclesia a pace nostra et treuga eiciatur.
[2] Clericos vero canonicos etiam, et monachos, sanctimoniales, regulares, hospitalarios, templarios sive fratres Sancti Sepulcri, et omnes alios viros religiosos, cum omnibus rebus eorum, tam mobilibus quam immobilibus, cum hominibus suis omnibusque rebus eorum, mobilibus sive immobilibus, sub nostra pace nostroque regimine constituimus. Loca autem religiosa, salvitatis etiam, sub eadem ponimus deffensione.
[3] Cives vero et burgenses, et omnes homines villarum nostrarum, cum hominibus et rebus eorum, mobilibus et immobilibus, iudeos etiam, cum omnibus rebus suis, pupillos itaque, et viduas et orphanos et omnes res eorum, sub pace nostra constituimus.
[4] Caminos quoque et stratas, et vias publicas, dominicaturas nostras, et omnes honores nostros, nundinas sive firas et mercatos nostros, sub eodem regimine et securitate ponimus.
[5] Boves vero aratores et cetera animalia aratoria, cum instrumentis aratoriis et cum suis bubulcis, et cum eis qui eos custodierint, postquam exierint a domo causa arandi vel seminandi sive custodiendi donec ipsi homines redierint in domos, sub eadem mittimus deffensione et pace. Set boves aratores et cetera animalia aratoria, perpetuo sub eadem ponimus pace.
[6] Similiter, sub eadem pacis constitucione, ponimus omnes illos que ad curiam nostram venerint, ex quo domo exierint et iter arripuerint, vel in curia nostra fuerint, donec redierint ad domos suas, cum omnibus rebus et possessionibus eorum, habita tamen temporis dinumeracione, qua possint reverti ad domos suas, nisi iusta et racionabili causa evidenti fuerint impediti.
[7] Olivere vero et fructus earum, et columbaria, et palearia,non incindantur nec comburantur nec destruantur. Et sub eadem ponimus pace.
[8] Prohibemus etiam ne aliquis in tota terra nostra incentimus mittat, vel ignem subponat, constituentes etiam quod raptores, fures, manifestos latrones, nemo deffendat aut manuteneat, nec recipiat manifeste sive in oculto.[9] Nullus christianus neque iudeus nec aliqua alia persona, pignori accipiat neque per aliquem titulum adquirat honores alicuius persone neque honores rusticorum, sine consensu dominorum suorum, nec etiam feudum cuiusque sine consensu et consilio dominorum suorum.
[10] Guidatica nostra et pennones atque omnia regalia nostra, firmiter observari et custodiri sub hac pace et securitate iubemus.
[11] Quicumque ergo hanc pacem superius scriptam infrigerit vel contradierit, infra XXX dies per nos vel per nuncium nostrum, vel per episcopum locorum idem temerator commonitus, dampnum non emendaverit, vel in supradictis capitulis non satisfecerit secundum quod in iure continetur, exinde ipse temerator vel pacis transgressor et violator, et coadiutores ac consiliatores sui, ab episcopo excomunicentur, et postea a predicta pace et treuga eiciantur, ita quo malum quod propter hoc eis eius fuerit illatum, non requiratur pro pace et treuga fracta. Set si iste qui fuerit eiectus a pace, et coadiutores eius sive consiliatores iamdicto querelanti et coadiutoribus eius ullum malum fecerint, emendetur pro pace fracta.
Et ut hec supradicta maiorem firmitatem et securitatem obtineant, istis inferius annotatis facimus ea iurare super sancta quatuor Evangelia.
Actum est hoc anno Domini millesimo Cº XCº VIIIº in mense aprilis et kalendis eiusdem.
[Signum] + Petri, regis Aragonum, comitis Barchinone.
Sig+num raymundi de Villa Mulorum, qui hec iuro. Sig+num Dalmacii de Crexello, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Crexello, qui hec iuro. Sig+num Petri de Crexello, qui hec iuro. Sig+num Ugoni de Bas, qui hec iuro. Sig+num Arnaldi de Salis, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Salis, qui hec iuro. Sig+num Arnaldi de Lerz, qui hec iuro. Sig+num Arnaldi Guillelmi de Cartalano, qui hec iuro. Sig+num Mironis de Osteles, qui hec iuro. Sig+num Petri de Luciano, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Cardona, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de Portella, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Granata, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Timor, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de angularia, qui hec iuro. Sig+num Petri de Angularia, qui hec iuro. Sig+num Petri de Cervaria, qui hec iuro. Sig+num Raimundi Montiscatheni, qui hec iuro. Sig+num Petri de Banneres, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi Petri de Casteleto, qui hec iuro. Sig+num Raimundi Gaucerandi. Sig+num Huguet de Mataplana, qui hec iuro. Sig+num Berengarii de Podio Viridi, qui hec iuro. Sig+num Raymundi de Villanova, qui hec iuro. Sig+num Petri Raimundi, qui hec iuro. Sig+num Petri de Claro Monte, qui hec iuro. Sig+num Arnaldi de Cervaria, qui hec iuro. Sig+num Poncii de Verneto, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Cervaria, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Guardia, qui hec iuro. Sig+num Raimundi Alamain, qui hec iuro.