Introduïm dins l'Arxiu un document important, i poc conegut, per a la història de les Illes Balears. Es tracta de la donació de les illes de Cabrera, efectuada l'any 1248 pel prepòsit de Tarragona, a favor d'uns particulars, document publicat l'any 1851 per Jaime Villanueva al volum XXI del seu conegut "Viage literario por las iglesias de España"
Sit notum cunctis, quod nos Arnaldus, prepositus ecclesie Terrachone, per nos et successores nostros, cum assensu et voluntate capituli, damus et stabilimus vobis Bernardo de Claromonte et G. Ugueti, et vestris, perpetuo, insulas Caprarie pertinentes ad preposituram, que sunt iuxta insulam Maioricarum ante Chabo Corbo; ut vos ac vestri ipsas insulas, cum aquis, pascuis, et omnibus pertinentiis suis, habeatis et teneatis semper per nos et successores nostros, non aclamando inde alios dominos nisi nos et successores nostros.
Et vos et vestri donetis inde nobis et successoribus nostris in festo Natalis Domini primo venturo, et ex tunc in eodem festo annuatim semper pro censu septem morabatinos amfonsinos boni auri et iusti ponderis, et decem edos sive cabridos annuatim pro decima.
Retinemus tamen nobis et successoribus nostris omnes piscationes, et totam fustam sive lignamina, et omnes portus ipsarum insularum, que tria in dicto stabilimento quod vobis facimus nolumus comprehendi.
Et preter censum predictum nullum alium censum vel usaticum faciatis inde vos et vestri nobis et successoribus nostris.
De venditione vero et pignore istius donationis, faciatis vos et vestri in nos et successores nostros faticam triginta dierum; et nisi ipsam pro communi pretio retinuerimus nos aut successores nostri, possitis vos et vestri eam vendere et impignorare, vestris tamen consimilibus, salvo semper censu super dominio et faticha nostri et successorum nostrorum, et salvis pactionibus subscriptis.
Et nos et successores nostri erimus inde vobis ac vestris semper auctores et deffensores contra omnes homines.
Versa vice nos Bernardus de Claromonte et Guillermus Ugueti, per nos ac nostros recepimus a vobis domino preposito insulas supradictas sub conditionibus supra scriptis, et omnes ipsas pactiones vobis et successoribus vestris attendere promittimus et complere; ita quod nos et nostri dictas insulas vobis et vestris successoribus delinquere non possimus nisi causa venditionis; et si forte nos et nostri delinquerimus eas vobis aut successoribus vestris habeatis, vos et successores vestri, centum mazmudinas, nomine pene super nos et omnia bona nostra habia et habenda, ad solutionem namque ipsarum C mazemutinarum, si delinquerimus insulas memoratas obligamus uterque in solidum, renunciando nove constitutioni vobis et successoribus vestris nos et nostros et omnia bona nostra.
Actum est [hoc] idus madii anno Domini M CC XL VIII.
Ego Arnaldus, Terrachone ecclesie prepositus hoc firmo et confiteor me a vobis pro intrata huius donationis centum solidos recepisse.
Ego Benedictus de Rocabertino, Terrachone camerarius hoc firmo. Ego Jacobus sacrista Terrachone subscribo. Ego P. Bernardi hospitalarius subscribo. Ego P. de Rippa infirmarius subscribo. Ego P[...] de Casali subscribo. Ego Arnaldus precentor subscribo. Ego Arnaldus de Monteolivo subscribo. Ego Raymundus de Miliano operarius subscribo. Ego Geraldus de Selma succentor Terrachone subscribo.
Sig+num Bernardi de Claromonte. Sig+num Guillermi Ugueti; qui hec firmamus et laudamus.
Sig+num Bernardi Rotundi. Sig+num Guillermi Gibon. Sig+num Raymundeti scriptoris. Sig+num Bernardi Tolzani; testium.
Ego Raymundus de Villanova, publicus tabellio Terrachone hoc scripsi mandato magistri Guillermi, eiusdem notarii, cum supra scripto in V linea ubi dicitur "pro decima", et in septima ubi dicitur "inde", die et anno prefixo.